École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » vers 949

De rebus quas dedit vel reddidit Ragenfredus episcopus abbatiæ Sancti-Petri Carnotensis, et de quadam commutatione cum canonicis Sanctæ-Mariæ2

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/D 53: Liber Haganonis, fol. 28v°.
  • C Bibl. nat. de France, Livre d'argent, carton 52, fol. 5r°, n° 9.
  • a Gall. christ., tome VIII, instr., col. 289.
  • b Guérard, Cart. de Saint-Père, p. 49.3
  • c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.

« In nomine sanctæ et individuę Trinitatis, Ragenfredus, nullis extantibus meritis, sanctę sedi Carnotinę sublimatus antistes4. Quotienscumque precedentium patrum ad medium deducuntur exempla, sanis mentibus incitamenta sunt virtutum, informatio melioris vitę, inoffensa progressio vię mandatorum Dei. Divina autem, quia sunt pleraque rationis incapabilia ammirationis, nonnunquam subeunt contemplativa. Unde ego Ragenfredus, vocatus episcopus, cum a secularium negociorum tumultibus, quibus ; plus necessitate quam voto, implicitus teneor, paululum animum expedissem, totum me intra me colligens, coepi in ammirationem habere beneficia miserationis divinę erga salutem stirpis humanę, quemadmodum quos diligit, vulnerando, medicabili dextra medetur, et paterno, percutiendo, affectu salutis ac sanitatis prospera subministrat. Cujus clementię magnitudo, licet ubique terrarum se dignanter impendat, ut michi tamen videtur, pre reliquis, nostrę sedis diocesim suę dilectionis amore dignam duxit, dum, exigente filiorum suorum peccaminum mole, ita eam verbere disciplinalis correctionis submisit, ut efferam gentem paganorum quaquaversum cedibus, incendiis, depopulationibus dibachari sine aliqua retractacione permiserit. Nullus honor impendebatur locis, voraci eos indifferenter flamma lambente, nulli dignitati, ętati vel sexui accedebant remedia parcendi, gladio impiissimę crudelitatis universa metente. Tunc omnia hujus episcopii destructa sunt igne, monasteria consumpta, ęcclesię pęne omnes fundetenus dirutę5. Si qua vero eorum evasere manus, domesticę oppressionis tam privatorum quam potentum senserunt detrimenta. Tandem prospiciens de excelso propitiatio superna, indoluit afflictorum lacrimis et gemebundis miserorum querelis, sicque, cęlis misericordię rorem stillantibus, obsidioni pęnę protritę urbis, divina se subveniendo, indulsit, dum post illorum bellorum validissimam oppressionem diu optatę pacis gaudia arridere concessit. Interea, non multo post, Agano, vir illustris6, hujus ecclesię sublimitatis indeptus pontificatu, totam animi intentionem in reedificandis monasteriis restruendisque ęcclesiis dirigere sategit. Erat in suburbio jamdictę urbis Carnotis celebrę a priscis temporibus monasterium, in honore principis Apostolorum dicatum, regularibus disciplinis assuetum, sed premissa vastatione neglectum, vixdum in parvula ęcclesia in canonica institutione transductum, cui, nostris temporibus, preerat venerabili vir Alveus, quamvis sub scemate canonici, amator et custos religionis, qui persepe cum prefato pontifice tractare cępit, qualiter quod animo deliberabat opere ad effectum perduceret. Quod superna annuente gratia et antistitis favorabili accedente in hoc suadela, sui compos effectus est voti. Preparatis siquidem impensis, non parvę jecit fundamenta fabricę, et, procedente temporis spacio, superposuit basilicam quantitatis amplę, pulcritudinis operosę, sicut in presenti facile est cernere, ilicoque, auctoritate pontificali, canonicorum servitia inibi delegavit. His ita se habentibus, ultimo vocationis suae diem presule sortito, ego Ragenfredus, quamvis nullius meriti prerogativo, in hujus cathedrę fastigiatus sum solio : quo intronizatus, vigili meditatione cępi animo conferre, si quid acceptum oculis divę majestatis valerem offerre, et quod proficuum foret remedio animę meę. Ad quod, reor, non se difficulter obtulit materiei prebitio ; namque pervidens premissi Sancti-Petri ęcclesię clericos se agentes, et, relicta spiritualis militię exercitia, mente et actu sectari terrea et caduca, et jamque dictu comittere nefaria, cum consultu bonę memorię prenominati Alvei, abbatem cęnobii Sancti-Benedicti Vulfaldum accersivi, in quo, salvo discretionis bono, artius et perfectius religionis censura valere predicabatur ab omnibus. Quo adventante, cum quibusdam ejusdem ordinis comitibus una cum eo, in antiquitatis monastice observantiam sepedictum reformavimus locum. Quibus monachis, ne incusandę egestatis penuria subiret occasio evagandi foras, quęcumque eidem loco a predecessorum nostrorum aliorumque invasionibus injuste videbantur substracta, tam ex beneficiis militaribus quam et nostro indominicato, ut se temporis optulit ratio, reddere studuimus, quanquam vita comite, si facultas subpeditaverit, pluriora reddere michi animus suggerit, quorum quędam huic pontificali privilegio, quędam aliis inserere ratum duximus. Reddimus itaque eis terram quandam a suis antecessoribus, priscis temporibus, possessam, postea malo ordine subtractam, quatenus illam pleniter possideant, veluti illorum predecessores eam tenuisse, multorum testimonio, comprobantur. Ipsa vero terra conjacet infra et extra muros Carnotis civitatis, juxta portam Cinerosam ; terminatur vero ipsa terra uno latere, via quę est exitus civitatis, altero vero latere terminatur terra Sancti-Petri Pictavensis et Sancti-Aniani ; sed terra Sancti-Petri Pictavensis terminatur infra muros civitatis, terra vero Sancti-Aniani infra et extra. Una fronte terminatur terra Sancti-Petri Carnotensis via quę ducit per medium civitatis usque ad murum ; altera fronte, via foris portam quę vadit ad ipsum monasterium. Commutavimus etiam, pro terra quam habebant in loco Belmontus, alodum Oidolonis, juxta supraterminatam terram in ipsa civitate, ante portam claustri Sancti-Petri, in via quę vulgo dicitur Merdosa ; tantum eis restituimus de terra, unde exeunt solidi decem et octo, non longe a fossa Algisi, vinearum aripennos viiii ; terram vero ad plantandum, juxta estimationem, bonuaria octo. In ipso situ cęnobii dedimus eis hortum cum xvcim aripennis vinearum, et non longe a Luceiaco campum vacuum ad plantandum xxx aripennos7. Facta est autem commutatio inter canonicos Sanctę-Marię et monachos Sancti-Petri ex ecclesiis ipsorum : dederunt nempe canonici Sanctę-Marię ęcclesiam Ursi-Villaris, cum uno aripenno de terra ad ipsam ęcclesiam pertinentem, et acceperunt in Centriaco ęcclesiam econtra, cum dote. Dedimus etiam, ex potestate Sanctę-Marie, in predicta parroechia Ursi-Villaris, Germinionis-Villam, in pago Dunensi, cum xxxª mansis cultis et incultis. In pago quoque Carnotensi, dedimus ęcclesiam quę dicitur Immonis-Villa, cum novem mansis et dimidio ; ęcclesiam quoque de Alona dedimus, cum tribus mansis et dimidio ad eam pertinentes ; item capellam Sancti-Victoris, in villa quę dicitur Vernus, cum molendino uno, et, post obitum Odulfi, totam villam ; item capellam in Mitani-Villare. Has omnes ęcclesias reddimus eis, concedentes decimas et remittentes synodum et circadas ; simul etiam et de ecclesia in Bodasi-Villa, quam ipsi omni tempore tenuerunt, ita ut, neque a nobis neque a successoribus nostris eis umquam ullo modo requiratur8. Reddimus etiam illis, in pago Carnotino, in villa quę dicitur Britiniacus, mansos de terra viii, cum mansuris, terris quoque cultis et incultis ; in Campchiaco, mansum unum, cum mansuris, terris quoque cultis et incultis ; in Cosentiaco, mansum unum ; in Enprani-Villa et Concreciis, quicquid ex ipsa potestate habéri dinoscitur ; in Sancta-Maria-super-Stratam, mansum unum ; in Spotmeri-Villa, mansum unum ; in Magnerias, mansos tres et dimidium ; in Gundri-Villa, mansos viiiº, cum brogilo et pratis ; in Cepido, mansum unum ; in Fontinido, mansum unum, cum duobus aripennis de prato in Villeta conjacentibus ; in Levesi-Villa, unum mansum ; in Vuadreio, quartarium unum ; in Teuvasio, mansum unum ; in Vallis, mansum unum, eum pratis, aripennis scilicet novem ; in Monte-Otrico, molendinum unum, cum aripennis de prato decem ; in Mandri-Villa, mansum unum ; in Lotdreio, mansum unum, cum molendino uno ; in Bertoni-Villare, quartarium unum ; in Saxna-Villa, in eodem pago, mansos de terra duos : in pago Stampense, in villa que dicitur Malaredus, mansum unum : in Dunensi pago, in villa quę vocatur Alpedagnus, ęcclesiam unam, cum omni terra quę conjacet ibi ex ipsa potestate. De cetero, sub pontificali excommunicatione auctorabili et anathematis condempnatione inevitabili, interminamus, tam presentibus quam cunctis insuper venturis seculis futuris, ut nemo antistitum, clericorum seu laicorum nullus, eos in omni molestetur negocio, non in exigendo decimas et circadas, quas alii paratas nominant9, non in terrarum invasione nulla secularis dignitatis ambitio, ejus potestatis homines distringere presumat, non thelonea, non freda extorquere, non quaslibet vel minimas sibi suorumque servientium inrogare injurias, quin potius, remota inquietudine sollicitudinis, tranquillam in Dei servitio et in monachico preposito ducant vitam, memores, omni tempore, nostri nobisque commissę ecclesię, inter suorum tam privatarum quam et communium orationum. Quod si quis his episcopalibus decretis obviare presumpserit aut irrita facere, ęternę maledictionis confodiatur jaculis, et cum Juda proditore, Anna et Caipha, atque Pilato et capite eorum Diabolo, percipiat pęnas perpetuę dampnationis, gehennalibus deputandus flammis, nisi resipuerit et ab hac intentione animum revocaverit. Ut autem hujus privilegii auctoritas inconvulsam perpetualiter obtineat firmitatem, tam nostra quam coepiscoporum manibus subterroborandam decrevimus.

Actum Carnotis civitate, publice.

Ragenfredus, Carnotis civitatis presul, hujus auctoritatis paginam firmavit ac roboravit.

Hildemannus, archiepiscopus Senonensis10. Graulfus, abbas Sancti-Carauni11. Arduinus, archiclavus. Teodericus, presbiter. Arcarius, presbiter. Adelandus, presbiter. Guazzo, diaconus. Ardradus, subdiaconus. Radulfus, presbiter. Bernardus, presbiter. Gerardus, diaconus. Lambertus, canonicus. Aymo, Vualerannus, Burchardus, milites.

Subscripti inantea, postea firmaverunt : Joseph, archiepiscopus Turonorum12 ; Constantius, Pariseorum episcopus13 ; Gunhardus, Ebroice episcopus14 ; Mainardus, Cinomannice episcopus15 ; Mabbo, Paulinani Britannie episcopus16 ; Nordoardus, Redonensium episcopus17 ; Tedbaldus, comes18 ; Hugo archiepiscopus, filius Tedbaldi comitis19 ; Odo, comes20 ; Hugo, dux Francię ; Hugo, filius ejus ; Ledgardis, comitissa21. »


1 Les auteurs du Gallia christiana, suivis en cela par M. Guérard, ont daté cette pièce vers 954. Nous croyons devoir reculer cette date de quelques années. Cette charte nous paraît en effet antérieure à la pièce suivante, datée de 950, par laquelle Ragenfroy donne à l'abbaye de Saint-Père, douze prébendes dans l'église Notre-Dame, don qui n'est pas mentionné dans ce premier document.
2 Cette charte et les deux suivantes ont déjà été publiées par B. Guérard, dans le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Père, p. 49 et 60. Si nous les reproduisons, c'est que nous ne voulons laisser de côté aucun document intéressant, directement ou indirectement, l'église Notre-Dame de Chartres. En copiant d'ailleurs ces pièces sur le manuscrit original lui-même, nous avons été assez heureux pour découvrir dans le texte publié par notre savant maître quelques erreurs dont la rectification pourra servir à justifier notre réimpression.
3 Cette charte fut plus tard confirmée par l'évêque Eudes (966-1004), comme le témoigne cette note ajoutée à la fin de la copie du livre d'Aganon : Sequenti tempore Odo, episcopus Carnotensium ; Ottho, comes Burgundie ; Suggerius, decanus. Suivant le Gallia christiana et l'Art de vérifier les dates, ces trois personnages ne vivaient pas dans le même temps. Ainsi, tandis que l'épiscopat d'Eudes n'aurait commencé qu'en 966, Othon, comte de Bourgogne, serait mort dès 963. Il n'y a rien d'impossible à cela : le livre d'Aganon a inscrit sans ordre tous les personnages qui confirmèrent le privilége de Ragenfroy.
4 Ragenfroy occupa le siége de Chartres de 942 à 955, environ.
5 C'est au siége de Chartres en 911 par Rollon et aux violences des Normands que Ragenfroy fait ici allusion.
6 Aganon, évêque de Chartres, de 930 à 941 environ.
7 La culture de la vigne était, dans le principe, peu répandue aux environs de Chartres, comme l'atteste un passage du livre d'Haganon : Priscis temporibus, quia raro habebatur Carnotis usus vinearum ; mais dès le Xe siècle cette culture commençait à prendre une grande extension.
8 Toutes ces possessions de l'abbaye de Saint-Père furent confirmées par un acte postérieur de Ragenfroy. (Cart. de Saint-Père, p. 28.)
9 Dans le principe, cette redevance consistait dans le droit qu'avaient les envoyés royaux et les officiers publics d'exiger certains frais, certains préparatifs pour leur réception, d'où le mot parata. Plus tard, le même mot fut employé pour désigner les dépenses faites par les curés et les maisons religieuses pour la réception des évêques et des archidiacres lors de leurs tournées. Ces dépenses se convertirent à la longue en une redevance qu'on appela circada, pour rappeler la visite diocésaine, objet de cette prestation. (Guérard, Cart. de Saint-Père, prolég. p. CXXV.)
10 Suivant le Gallia christ., Hildeman aurait occupé le siége archiépiscopal de Sens du 12 septembre 954 au 5 août 959. Il nous semble cependant difficile, comme nous l'avons expliqué p. 77, note 2, de reculer jusqu'à la fin de l'année 954 la date de la charte qui nous occupe.
11 Graulf, abbé de Saint-Cheron-lés-Chartres, ami de Ragenfroy et de l'abbé Alveus, paraît comme témoin dans plusieurs chartes de cette époque.
12 Joseph II, archevêque de Tours (945-juin 957).
13 Constant, évêque de Paris (954). Le Gallia christ. ne donne que cette date pour l'épiscopat de ce prélat. Au reste, il est probable que cette confirmation, ajoutée à la charte originale de Ragenfroy, ne fut faite que quelques années après.
14 Guichard, évêque d'Evreux (vers 950-970).
15 Mainard, évêque du Mans (940-960).
16 Mabbon, évêque de Saint-Pol-de-Léon (vers 950).
17 Nodoard, évêque de Rennes (950-956).
18 Thibault-le-Tricheur, premier comte de Chartres, mort vers 977.
19 Suivant le Gallia christiana, Hugues ne devint archevêque de Bourges qu'en 959.
20 Eudes I, comte de Chartres, vers 978, mort en 995.
21 La comtesse Ledgarde, fille d'Herbert de Vermandois, veuve en premières noces de Guillaume-Longue-Epée, duc de Normandie, et en secondes noces de Thibaut-le-Tricheur, comte de Chartres, mourut vers 985, et fut inhumée dans le monastère de Saint-Père-en-Vallée, dont elle avait été une des principales bienfaitrices. (Cart. de Saint-Père, p. 64, 65, 77, 79). Son obit est inscrit au Nécrologe (t. III de cet ouvrage), sous la date du 18 des calendes de décembre. Suivant Souchet, sa mémoire resta long-temps populaire à Chartres, sous le nom de dame de Rigeard.