École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » 1106, 6 janv.

« Privilegium pape Paschalis, de VI prebendis » in ecclesia Sanctæ-Mariæ monasterio Sancti-Petri concessis.

  • B Bibl. nat. de France, carton 52: Livre d'argent, fol. 3v°, n° 4.
  • a Gall. christ., tome VIII, instr., col. 311.
  • b Guérard, Cart. de Saint-Père, p. 257.
  • c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.

« Paschalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Guillelmo1, abbati venerabili monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quod juxta Carnotum situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis, im perpetuum. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua, ad sedis apostolice portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tue clementer annuimus, et beatorum apostolorum Petri et Pauli Carnotense cenobium, cui, Deo auctore, presides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam apostolice sedis excipimus. Per presentis igitur privilegii paginam, apostolica auctoritate, statuimus ut quecumque predia, quecumque bona, pontificum concessione, regum et principum liberalitate, vel aliorum fidelium legitimis oblationibus ad ipsum hodie monasterium pertinent, vel in futurum pertinere contigerit, firma tibi tuisque successoribus permaneant : in quibus hec propriis visa sunt nominibus annotanda : ecclesia Sancti-Hilarii, Sancti-Leobini, Campi-Fauni, Manuvillaris, Mitani-Villaris, Verni, Alone, Boasville, Reclainvillaris, Imonis-Ville, Germenonis-Ville, Ursi-Ville, Alpedagni, Capelle-Regie, salvo, juxta consuetudinem, solius episcopi jure, in eis tantum que ad proprium ordinem pertinent ; item altaria, sex videlicet, altare videlicet de Bruerolis, et de Armentariis, et de Roheria, et de Buxeto, et de Cruciaco, et de Castellariis, sicut a venerabili fratre nostro Ivone episcopo institutum est2, sine ulla redemptione, ulterius habenda, libera et quieta a synodo3 et circada, et ab omni consuetudine, et ab omni inquietatione, sive ab exactione justicie a presbiteris in predictis locis servientibus, exceptis his que ad proprium ordinem eorum pertinent de quibus presbiteri illi episcopo seu archidiacono respondeant. Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Gisiaco, et ecclesiam de Fontaneto, in pago Vilcassini, in parrochia Rothomagensi, sicut hactenus a vestro monasterio libere possesse sunt, et, in Carnotensi ecclesia Beate-Marie, prebendas vi, ita libere et integre possidendas, sicut a bone memorie Rainfredo, Carnotensium episcopo, eidem vestro monasterio contribute sunt4. Decernimus itaque ut nulli omnino hominum, etc..........

Scriptum per manum Rainerii, scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.

Ego Paschalis, catholice ecclesie episcopus, subscripsi.

Datum Laterani, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, 5. »


1 Guillaume I, abbé de Saint-Père, de 1101 à 1130.
2 La donation, par Yves, de ces six autels que Saint-Père avait déjà possédés par concession des anciens évêques, fut faite, du consentement de l'archidiacre Arnauld, le 1er juillet 1093 (Cart. de Saint-Père, p. 265).
3 On entendait par synode une somme d'argent payée à l'évêque par les clercs qui assistaient aux séances synodales annuelles. Quant au mot circada, nous l'avons déjà expliqué, note 1, page 81.
4 Ragenfroy avait donné à Saint-Père douze prébendes dans son église (voir nº IX) ; mais son frère et successeur Ardouin en retira six aux religieux : c'est ce que le moine Paul, l'historien du couvent, raconte en ces termes : Post obitum Ragenfredi, frater ejus Arduinus, locum ejus obtinens non religionem,..... in tanta cupiditate exarsit ut de xii prebendis quas frater ejus dederat, medietatem extorquendo subripere non timeret (Cart. de Saint-Père, p. 12 et 13). Le privilége de Pascal II, accepté par le Chapitre, comme nous le verrons plus bas, consolida entre les mains des religieux de Saint-Père la propriété des six prébendes de Notre-Dame.
5 Ce privilége fut accepté la même année par le Chapitre de Chartres, et cette acceptation est souscrite par : Ivo, venerabilis Carnotensis ecclesie episcopus ; Wulgrinus, cancellarius ; Ernaldus, decanus ; Hugo, prepositus, nepos ejus ; Fulcho, archidiaconus ; Willelmus, archidiaconus ; Odo, archidiaconus ; Warinus, succentor ; Hilbertus de Gurzeziis ; Paganus de Mungervilla ; Walterius de Bonavalle ; Mainardus ; Teudo ; Galterius de Galardone ; Goslinus, capellanus episcopi ; Winebertus et innumerabiles alii. (Cart. de Saint-Père, p. 265.)