« De terra apud Vilais. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2255 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XCIV, A, 1).
- a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
                « Ego Nivelo1, dominus Fractevallis, notum
                  facio presentibus et futuris quod dilectus et fidelis meus Hugo de
                    Vilais, miles, in presentia mea constitutus, confessus est se,
                  assensu Eramburgis uxoris sue et
                  filiorum suorum Jocelini, Symonis, et
                  filiarum suarum Johanne, Agnetis,
                    Eremburgis, et Aeline, et
                    Odoini fratris sui, et Marie sororis sue, vendidisse Capitulo
                    Carnotensi campum unum terre, quem habebat in territorio
                  de Vilais, in loco qui vocatur Versus
                    Novum-Vicum, qui fuit Hemmardi2 ; qui campus, ad perticam Capituli, continet decem et
                  novem sextarios semeure terre ; ita quod idem H[ugo], miles, quadraginta septem libras
                  et decem solidos parisienses  habuit a Capitulo nomine
                  emptionis.
                Capitulum eidem H[ugoni] et ipsius heredibus pro prefato
                  campo reddet annui census, 


