École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » 1168 à 1176

Carta Gaufridi, Carnotensis præpositi, « de Benis, » abbatiæ de Tironio concessis.

  • B Copie sur papier. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1549 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXXXIV bis, A, 1).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Que cito oblivioni tradi possunt et a modernorum deleri memoria, scripto commendare consuevit antiquorum prudentia. Quare ego Gaufridus, Carnotensis prepositus, presentibus et futuris notifico me, in capitulo nostro ecclesie Beate-Marie, de tota illa terra, quam, apud Benas, Geroius, cantor ecclesie Carnotensis, in presentia Gaufridi, pie memorie quondam Carnotensis episcopi, avunculi mei, ecclesie de Tirun contulit, monachos prefate ecclesie revestisse, et contra omnes me defensorem sub mea protectione cepisse1. Plurimis enim evolutis annorum circulis, eam quidam rustici propriis aratris excoluerant ; unde, crescente malicia, quo gratiores esse deberent deteriores fiebant, et inde pro eadem terra injuste monachis calumnias inferebant, eamque ab eis auferre pro posse suo satagebant ; sed, eorum voluntate comperta, recto precurrente clericorum ac laicorum judicio, ab eis abstulimus aliena, monachis reddentes propria. Hujus rei testes sunt : Raherius, prepositus ; Ernaudus de Folet ; Richerius, subcentor ; Petrus de Cuneo-Muri ; Hubertus Hortolanus ; Petrus de Hosemio. »


1 Vers la même époque, Guillaume, archevêque de Sens, confirma cette sauvegarde de Geoffroy en faveur de l'abbaye de Thiron (Orig. en parch., ibid., id.).