École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » 1134, 26 février

Carta Capituli Carnotensis, « de constructione burgi Mathei, » ecclesiæ Majoris-Monasterii concessa.

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 141.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Zacharias, Dei gratia, Carnotensis ecclesie decanus, et totus ejusdem ecclesie conventus, omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod abbas Odo et ceteri fratres capituli Majoris-Monasterii, per aliquot monachos suos, rogaverunt nos ut permitteremus fieri burgum in vineis suis que erant ad Esparras, ex duobus lateribus terminate viis publicis, ex tercio vineis vicedomini, ex quarto mansiunculis ipsius civitatis que sunt in parrochia Sancti-Saturnini. De quibus vineis reddebatur annuatim nobis vini decima, et pro quibusdam domibus que ibidem fuerant edificate et unus terciolus vini, et insuper de totis vineis census quatuor solidorum et xi denariorum, preter quos etiam duos solidos calumpniabamus quos se nobis debere negabant. Hac igitur eorum peticione audita, duximus nos assensuros si debitam vini decimam et terciolum et predictum censum nobis convenienter componerent. Qui, habito consilio et considerata equilibritate, pepigerunt se nobis, in octobri, , singulis annis, in perpetuum reddituros xl solidos de censu ejusdem burgi, nisi si casu aliquo dictus burgus, aut totus aut dimidius, destruatur. Quod si dimidius ita destruatur ut inde nullum habeant censum, de superstite dimidio reddent xx solidos ; de destructo, non antiquum censum et decimam eorum que in solo nascentur : si autem totus ita destruatur ut inde nullum habeant censum, nichil reddent nisi antiquum censum et decimam. Quocienscumque vero post destructionem aut totus aut plusquam dimidius reedificabitur, aut si non usque ad dimidium destruatur predictum censum xl semper integre reddent. Quod si predicto termino predicte pactionis censum non solverent, censualis emendationis lege restituent. Debita vero parrochialia ecclesie nostre de Sancto-Saturnino ab habitatoribus predicti burgi solventur. Hanc pactionem, nobis presentibus, in capitulo nostro, fecerunt missi ab Odone abbate et ceteris fratribus Majoris-Monasterii, et litteras assensus eorum cum bulla pre manibus habentes : Gaubertus, prior Sancti-Martini ; Girardus, prior de Castroduno ; Garnerus, prior de Sparnone ; Garnerus, prior de Coma ; Gaufridus, pannetarius. Quibus presentibus, ut facerent burgum, et censum et vendiciones preter primas quiete haberent, concessimus et concedimus, salva nobis in perpetuum predicta pactione xl solidorum. Ego Zacharias, decanus, subscripsi. Ego Salomon, cantor, subscripsi. Ego Hugo, succentor, subscripsi. Ego Goslenus, prepositus, subscripsi. Ego Henricus, prepositus, subscripsi. Ex parte nostra interfuerunt : Ansgerius, archidiaconus ; Droco, archidiaconus ; Galterus, presbiter ; Petrus, presbiter ; Guido, diaconus ; Guillemus Muniarii ; Gervasius, major, Alcherius, filius Aloni. Ex parte illorum interfuerunt : Paganus, major ; Galterus Hurez ; Radulfus de Humbleres ; Gaufridus Cantus ; item Goslenus, presbiter ; Lambertus, presbiter ; Raynaldus, presbiter ; Paganus, diaconus ; Hugo, diaconus ; Guillelmus, diaconus ; Symon, subdiaconus ; Herbertus, subdiaconus. Datum Carnoti, in capitulo Sancte Marie, per manum Gisleberti cancellarii, . »