École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1209

« De acquisitione Philippi Morehier apud Menvoisin, tribus anniversariis. »

  • A Double original en parchemin. Arch. dép. d'Eure-et-Loir, G 1459 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 15).
  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, fol. 78 v°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Willermus, decanus, et universitas Capituli Carnotensis, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam scripto presenti volumus pervenire quod Johannes, major de Menvesin, duos trituratores et cetera omnia que habebat in granica de Menvesin, excepta una mina avene quam retinuit pro submonitione saccorum, et preterea custodiam pratorum de Mentenon et de Boignevilla que sunt ecclesie Carnotensis, et omnino quicquid in eisdem habebat, nobis in perpetuum vendidit et quitavit1, pro viginti libris monete carnotensis, quas dilectus frater et concanonicus noster Philippus Morehers nobis donans ei solvit pro nobis. Dictus autem Philippus, de voluntate et assensu nostro communi, quandocumque apud Menvesin prebendam suam percipiet, acquisita illa tenebit, reddendo proinde nobis, singulis annis, decem solidos in die obitus patris sui Garnerii Moreher, ad opus anniversarii ejusdem, quod celebrare debemus, duplicatis eo die, dum idem Philippus vixerit, Matutinarum stipendiis. Quando autem prebendam suam in loco illo non percipiet, quicumque prebendas suas ibi habuerint, pro predictis acquisitis que tenebunt, triginta solidos, singulis annis, reddere tenebuntur, ex quibus decem solidi predicti, obitus die, ad usum predictum, reliqui autem viginti solidi, , annuatim, prefato Philippo, dum ipse vixerit, persolventur. Post decessum autem ipsius, deinceps illi triginta solidi dividentur et cedent equaliter in augmentum perpetuum trium anniversariorum, ad ejusdem Philippi procurationem in nostra ecclesia statutorum : scilicet, anniversarii Crispini, nostri quondam cantoris ; ita quod unumquodque illorum decem exinde solidos, preter alia precollata, a predicto Philippo in sui crementum super adhibitos obtinebit. Notandum etiam quod idem major totum residuum feodi, quem tenet a nobis, in contraplegium hujus venditionis nobismetipsis obligavit. Quod ut ratum sit et firmum, sigilli nostri appositione roboravimus. Actum Carnoti publice in capitulo, . »


1 En 1292, Simon de Montlhéry, prévôt d'Auvers, acquit sur Jean d'Yvré la mairie de Mévoisins avec toutes ses appartenances et dépendances. — Le Chapitre céda tout ce qu'il possédait à Mévoisins au duc de Noailles, lors de l'échange qu'il fit avec lui en 1753.