École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1202, mars

« De commutatione procurationum processionis Sancti-Petri1. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 63; et carton 28 bis, fol. 29 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

Guido2, divina miseratione, Sancti-Petri Carnotensis abbas, et universitas fratrum ejusdem Capituli, universis presentibus pariter et futuris presentis pagine noticiam casu quolibet habituris, salutem in vero salutari. Ex pia antecessorum religione statutum fuit quod duas procurationes, alteram , alteram , et potum in vigilia ejusdem festi processioni ecclesie Carnotensis, quando ad nos veniret, annuatim exhiberemus, ut qui causa spiritualis refectionis in divinis laborassent officiis, non sine corporalis alimonie benedictione redirent. Verum, quia in dictarum procurationum exhibitione, ob turbarum instantiam, illis importune, nobis dampnose, utrisque inhoneste res fieri videbatur et verti utrobique pluries in querelam, ad fugam discordie et mutue affectionis custodiam, antiqua illa institutio, de assensu utriusque partis, retracta est commodius in hunc modum : ita, scilicet, quod processio illarum personarum, canonicorum, clericorum, matriculariorum a memoratis procurationibus et potu et missione pastillorum ad personas prefatis diebus de cetero abstineret et ab eisdem procurationibus quieti perpetuo existeremus et immunes. Nos vero in recompensationem dictarum procurationum, potus et pastillorum, quicquid in decimis apud villam que dicitur Illeis, in jure patronatus ecclesie ejusdem ville et in aliis, si qua sunt ibidem ad nos spectantia, habebamus, Capitulo Carnotensi concessimus perpetuo possidendum, etiam si ad nos alicujus interdicti occasione processionaliter non venirent. Si autem res memoratas qualibet occasione diminui aut aliquatenus contigerit adnullari, nichil tamen in supradictis procurationibus poterunt reclamare. Verum quia memorate res in manu nostra tunc temporis non erant, statutum fuit quod donec ipsas ipsis liberaremus, quas nos, quamcito possemus, bona fide juravimus liberaturos, quindecim libras carnotenses, , octo libras , sepedicto Capitulo, pro predictis procurationibus, potu et pastillis, annuatim redderemús, et sex denarios in utroque festo pueris qui cereis et thuribulo deservirent3. Sed quia scriptum est qui non laborat non manducet, de assensu utriusque partis firmatum fuit et confirmatum quod si prefatis diebus ad monasterium nostrum, alicujus rei aut interdicti occasione, dicta processio non veniret, nullam eis denariorum summam de predictis procurationibus solyere teneremur. Quod ne possit processu temporis oblivione deleri aut aliquatenus a posteris in irritum revocari, sigillorum nostrorum appositione fecimus in memoriam presentem paginam confirmari. Actum . »


1 Cette pièce ne figure pas dans le Cartulaire de Saint-Père, édité par Guérard, mais la contre-partie, émanée du doyen Geoffroy, a été donnée par le Gallia, t. VIII, 348.
2 Gui Ier, abbé de Saint-Père (1198-1231).
3 Cet abandon ne put sans doute pas se réaliser, car les religieux de Saint-Père continuèrent à jouir de leurs possessions d'Illiers et à payer une redevance au Chapitre pour les processions.