École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1207, septembre

« Hee sunt littere de decima que est apud Tovi, quam adquisivit dominus Garinus Camerarii, ad anniversarium karissimi avunculi sui. »

  • A1 Chirographe en parchemin scellé. Arch. dép. Eure-et-Loir, RES 24 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 7).
  • A2 Chirographe en parchemin scellé. Arch. dép. Eure-et-Loir, RES 25 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton LXVII, B, 7).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Willelmus, decanus, et universitas Capituli Carnotensis, omnibus presentis scripti noticiam habituris, salutem in eterne salutis auctore. Noveritis quod Garinus de Tuivi, clericus, remedio et saluti anime sue et antecessorum suorum providens in futurum, dedit in elemosina et concessit, cum assensu et unanimi voluntate parentum suorum, Capitulo Beate-Marie Carnotensis totam suam decimam quam apud Toivi habebat, cum decima terre illius quam dominus Guido de Levees ab ipso Garino emerat, que antea nunquam fuerat decimata, hanc donationem concedentibus et approbantibus domina Ysavia de Neron, et heredibus suis, et Andrea, filio suo primogenito, ad cujus feodum, jure hereditario, tota prefata decima pertinere dicitur. Qui etiam, coram omnibus, creantavit totam decimam garantizare, tali videlicet conditione quod ille qui prefatam decimam possidebit, singulis annis, pro decime garantizatione, duodecim denarios carnotensis monete persolvet domino de Neron, , et si contigerit xii illos denarios prefato festo non reddi, jamdictus Andreas Cholet, dominus de Neron1, vel ejus successores licite poterunt prenominatam sessire decimam, donec illi duodecim nummi sibi reddantur a Capitulo duplicati ; preter quos possessor decime nullum servitium vel emendationem de cetero tenebitur facere : et si idem dominus predictos duodecim denarios habuisse negaverit, fide facta vel juramento a serviente Capituli, non licebit amplius eidem domino aliquid reclamare. Quod ut ratum et firmum in evum permaneat, presentem paginam sigilli nostri munimine partitoque cirographo corroboravimus. Actum in capitulo nostro, 2. »


1 Comme nous l'avons dit p. 27, note 1, la famille Cholet, une des plus puissantes de la Beauce aux XIIe et XIIIe siècles, dominait à Saint-Luperce, Theuvy, Achères et Néron. Les archives d'Eure-et-Loir (fonds de Saint-Jean) renferment une donation, faite en 1258 par Mathieu Cholet, chevalier, et Béatrix, sa femme, de droits de fief et rachats dans la paroisse d'Achères. A cette charte était appendu le sceau de Béatrix, de forme ovale, portant au centre une grande fleur-de-lis, accostée en chef de deux étoiles, avec la légende : + s. béatrix..... de cholet chevalier.
2 Une charte semblable fut donnée à la même date par Thibault, archidiacre de Dreux.