École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » 1188

« De emptione feodi de Sancto-Laurentio-de-Nemore. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres bis, fol. 70 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ego Theobaldus, Blesensis comes, Francie senescallus, notum facio omnibus, tam presentibus quam futuris, quod cum contentio verteretur inter Petrum Biselli et Galterum de Boe, capicerium Carnotensem, super venditione cujusdam feodi sui quem fecerat Philippus de Buri pro dicto capicerio in villa que dicitur Sanctus-Laurentius-de-Nemore, compositio facta est in hunc modum : quod Petrus Bisselli feodum illum quitavit capicerio predicto, c inde acceptis solidis andegavensibus1. Hanc compositionem laudavit et concessit Johanna, uxor predicti Petri, et filii eorumdem : Hugo, Tristannus, Garnerus, Gaufridus, et filie : Aanor, Isaut, Aalis et Gobilla. Hoc autem fuit coram nunciis meis ad hoc missis : Arnulfus Corbel ; Raginaldus de Pruvino ; magister Hildricus ; Petrus, capellanus Sodobrii ; magister Radulphus de Mauritania ; Willelmus, ejusdem clericus ; Bartholomeus, nepos capicerii ; Raginaldus de Avazaio ; Gradulfus Lialdi ; Raginaldus Raterii, qui nummos receperunt. Ipse etiam Petrus Biselli affidavit mihi, in manu mea propria, se fideliter compositionem istam servaturum, in ecclesia Beati-Karilelfi, his astantibus : Lamberto Sacco, Gaufrido de Bero, Hugone de Rulliaco, Harduino de Monticiis. Quod ut ratum sit et firmum, litteris meis commendavi. Actum Castriduni, . Datum Hugone cancellario. »


1 En 1189, le Chapitre acquit sur Yvon et Ameline, sa femme, et leurs enfants, la mairie de Saint-Laurent-des-Bois, moyennant 13 livres en argent et 2 setiers de terre. Cette seigneurie fut aliénée par le Chapitre, en faveur de M. Terrat, par acte du 23 mai 1687. (Invent. du Chap. ; C. LXVI, EE, 1 et 7.)