École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome premier » vers 1170

« De donatione Bosci-Richeudis, » ab Hugone de Boteneio facta.

  • A Original en parchemin ; Arch. dép. Eure-et-Loir, G 1178 (ancienne cote : fonds du Chapitre).
  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, p. 139; et carton 28 bis, fol. 64 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Quod ad noticiam plurimorum pervenire volumus, provida deliberatione litteralibus monumentis mandare decrevimus. Sciat igitur presens etas omniumque futurorum secutura posteritas Hugonem de Boteneio, suorum concessione filiorum, Willelmi videlicet et Otranni, et Aremburgis uxoris Willelmi primogeniti, et Roberti filii ejusdem Willelmi, quadraginta duos terre agripennos, apud Nemus-Richoldis1, Carnotensi ecclesie Beate-Marie atque Amaurico, ejusdem ecclesie precentori, donavisse, duodecim quidem ab omni consuetudine quietos. Ex illis autem, duodecim decem hominum hospitationi, undecim vero presbytero ejusdem ville, majori duodecim, reliquos vero triginta, quorum oblate communes debebant esse Hugonis et Amaurici precentoris, concessit Hugo et filii ejus Willelmus et Otrannus, et Aremburgis uxor Willelmi, et Robertus, filius ejusdem Willelmi, ecclesie Carnotensi et Amaurico ejusdem ecclesie precentori, ita quod Amauricus vel ejus successor Hugoni supranominato vel ejus heredi duos modios avene, ad mensuram de Nogento, pro modiatione, annuatim, in , persolvat ; tali siquidem pactione quod si terra illorum triginta agripennorum operata fuerit, Hugo vel ejus heres decimam exinde habeat. Preterea donavit Hugo et filii ejus, Willermus scilicet et Otrannus, et Aremburgis uxor Willelmi, et Robertus filius ejus, quoddam nemus quod est juxta pleseium de Nemore-Richeudis, a via que est juxta agripennos usque ad aliam viam que vadit a Nemore-Richeudis ad Bogleinval, et desubtus usque ad terras operatas, Amaurico precentori et ejus successoribus, ita quod Amauricus vel ejus successor Hugoni supradicto vel ejus heredi duos solidos pro censu, , singulis annis, reddat. Huic autem concessioni affuerunt ex utraque parte testes ; ex parte Hugonis affuerunt : Herveus de Cureto ; Hubertus de Herluat2 ; Giroudus major ; ex parte precentoris affuerunt : Paganus de Maerolis ; Radulfus de Cureto ; Robertus de Trembleio ; Vitalis ; Petrus, clericus precentoris. »


1 Le Chapitre céda, par échange, au duc de Noailles, en 1753, tout ce qu'il possédait à Bois-Richeux.
2 La famille d'Herluat paraît avoir été alliée à celle de Boutigny. En 1223, nous voyons Jean de Herluat et Aimery de Boutigny, chevalier, vendre à l'abbaye des Vaux-de-Cernay quatre arpents de terre à Berchères-la-Maingot (Cart. des Vaux-de-Cernay, nº CCXXXII).