École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1239, 11 octobre

« Gregorii, quod possit episcopus contra exequtores male exequentes voluntatem decedentium procedere. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 5 (ancienne cote : fonds du Chapitre, carton XI, 16).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua nobis extitit intimatum quod quamplures executores testamentorum decedentium tue diocesis, commodis propriis intendendo, ea minus fideliter exequentes, bona que isdem decedentes mandant per manus ipsorum piis usibus erogari, in usus proprios et illicitos convertere sepius non verentur, in sue salutis dispendium et scandalum plurimorum. Licet enim ex officio tuo possis procedere contra tales, quia tamen plus timeri solet quod specialiter indulgetur quam quod generali concluditur sponsione, presentium tibi auctoritate concedimus ut contra predictos, non obstante frivole appellationis objectu, officii tui debitum exequaris. Datum Anagnie, . »