École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1215, septembre

« Hoc tenet Radulfus, chamerarius, a Capitulo. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges de l'église de Chartres, fol. 128 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Ego Radulfus de Bellovidere, chamerarius ecclesie Carnotensis, teneo a Capitulo ejusdem ecclesie : Apud Adeium, omnes hospites ejusdem ville, cum justicia et censu quatuor denariorum et unius sextarii avene de singulis hospitiis, exceptis tribus novis hospitiis que, tempore meo, facta sunt in terra mea propria de patrimonio meo ; unusquisque hospes ecclesie, si habet equos et quadrigam, de illis debet mihi, ex parte ecclesie, corveiam unius diei per annum, ita quod eodem die possint reverti ad domum suam, et ego debeo eis, in reditu, dare ad comedendum panem et vinum tantum, nisi plus faciam eis de gracia ; qui vero habet equum sine quadriga, debet mihi similiter equum, ita quod illum equum potero adjungere cum alio vel aliis, in una vel pluribus quadrigis, et qui non habet equum, debet corveiam corporis sui similiter. Ex hoc debeo annuatim ii solidos Capitulo, in parvo compoto . Item, apud Moncellum-Beate-Marie teneo sex hospites, qui fuerunt positi per Capitulum, tempore defuncti Mahei de Rofin, in sex quarteriis vinearum, et habeo in illis hospitibus totam justiciam, et, de unoquoque, pro quarterio et hebergamento suo ibi posito, censum trium solidorum et medietatem minute decime de nutrimentis eorumdem hospitiorum, et similiter medietatem decime de vineis illorum quarteriorum remanentibus post eadem hebergamenta. Et, apud Mucecoart1, xiii hospites, positos similiter tempore Mahei predicti, in xiii quarteriis terre, pro censu xii denariorum de unoquoque quarterio cum hebergamento suo, et minutam decimam similiter dimidiam et justiciam totam ; et utrique predicti hospites sunt extra banleugam, et viaria nostra est non comitis vel alterius, et faciunt tabernas suas in temporibus bannorum sine banno, vicinis suis ex altera parte vie non valentibus hoc facere. Et insuper habeo apud Boarvillam omnes hospites, cum justicia tota et censu xii solidorum de unoquoque hospitum, etiam de hospitio heredum defuncti Garini de Morviler quem ego acquisivi cum censibus aliorum x hospitum ; et apud Valbrun, juxta Nogentum-Eremberti, iii arpennos terre de dono Hugonis de Fai, militis, ad hospites ibi ponendos ; et fuerunt ibi aliquando v, sub censu v solidorum, modo vero sunt duo tantum, sub censu duorum solidorum, quia miles gravat homines, sicut dicunt, et ideo nolunt ibi diu manere : in illis hospitibus habeo justiciam totam et garendiam. Ex hoc, , annuatim debeo ad Matutinas iii solidos, pro recognitione. Item, apud Boeletum-Terrici, teneo omnes hospites ville, cum tali justicia quod placita ibi tenentur, prius saltem semel coram majore nostro, et si ibi non terminantur, advocat major dominum Hugonem, militem, cujus antecessores dederunt nobis villam2, pro garendia ; tandem, si nec tunc ibi terminantur, possunt trahi ad me, petente altero litigantium, vel me ipso evocante ad me negocium, et a me ipso potest apellari ad Capitulum. Ubicumque vero negocium fuerit terminatum, non habeo de emenda nisi xii denarios tantum et major noster vi denarios, pro districtu, nisi fuerit emenda sanguinis, vel furti, vel raptus, in quibus emenda erit ibi qualis est alibi secundum communem consuetudinem, et habet in hiis tribus miles ville medietatem emende per manum majoris nostri ; et si duellum emerserit, ibi tenebitur coram me et milite, et emenda erit communis mihi et illi. De minuta decima habeo terciam partem in omnibus ; hospites illius ville nobis tailliam non debent : hec ita sunt secundum litteras donationis ejusdem ville. Ex hoc debeo Matutinis, , x solidos annuatim. Item, decimam vini teneo in bannileuga Carnotensi et in villis extrincesis3, ubi decima bladi est ecclesie Carnotensi, tali tenore quod si aliqua terra arabilis est et fiat ibi vinea, mea est decima, si vero vinea est et deveniat ad terram arabilem, de prebendis est decima. In hac decima sunt multi arpenni quorum numerus vix posset plene sciri ; sed ubique talis est consuetudo decime, acquisita multo labore meo et sumptu, quod, si suspectus fuerit aliquis de decima sua minus plene soluta et convinci non possit, cogetur inde reddere quantum quesitor decime secundum conscientiam suam juraverit eum debere, vel, si debitor decime maluerit, quantum debitor ipse jurabit secundum conscientiam suam similiter. Quod si quesitor decime voluerit et valuerit debitorem convincere per testes, stabitur probationi testium. Procuravi etiam, multo labore meo et sumptu, quod, cum in tempus meum non redderent debitores decime, pro decima, vinum de pressoragio, modo reddent mihi tale vinum pro decima quale est illud quod ipsi retinent sibi et reponunt in doliis suis. Hanc decimam querit major Sancti-Mauritii feodaliter, cum clerico illius qui habet eam a Capitulo, et habet cotidie, quamdiu equitat pro querenda decima, iii denarios, et obolum pro sua procuratione, et, ad equum suum ferrandum toto tempore vindemiarum, vi denarios tantum, et in Loeno dimidium modium avene et de decima unum modium vini. Ex hoc debeo annuatim Matutinis, , pro una medietate decime, xii libras, et, pro altera, xxxiiii libras. Item, apud Fontanas, in precaria, xv herbergamenta ; sed modo ibi non sunt nisi ix hospites, quorum non omnia sunt herbergata, sed omnia herbergabuntur quando illi qui tenent ea per me cogentur. In omnibus hospitibus et hebergamentis, habeo censum cum vendis et justiciam totam ; nec debent illi hospites exercitum, nec calvacatam, nec talliam de teneuris precarie, nec de mobilibus suis, quamdiu habitant residentes in precaria. Habeo etiam in eisdem duas partes minute decime et oblationum suarum in majoribus festis per custodiam servientis mei, et ibidem habeo quatuor arpennos vinearum ad perticam sancti Martini, cum hebergamento ibi posito juxta vineas ; nec possunt hospites vindemiare vineas suas in clausura vinearum donec ego vindemiem meas, quia sue claudunt meas ; et habeo censum de omnibus censivis ejusdem precarie, cum vendis et justicia. Ex hoc debeo Matutinis vii libras, v solidos minus, annuatim, . Item, apud Penchat, teneo circa ii arpennos vinearum, cum justicia, de quibus debeo Capitulo, ad parvum compotum, x solidos, et in Valle-Radulfi vi quarteria vinearum quas Radulfus de Ibreio, clericus, vendicabat sibi, jure hereditario, per curiam Senonensem, eo quod duo vel tres de cognatione sua tenuerant eas unus post alium immediate ; sed tandem quitavit eas ecclesie dictus Radulfus labore meo, et eidem satisfeci decem libras, per compositionem inde factam, de meo proprio, sine auxilio Capituli : ex hoc debeo Capitulo, ad parvum compotum, annuatim xii solidos. Item, teneo apud Chartenvillare4 omnes hospites ville, cum justicia tota et censu de hospitiis suis, cum oblitis xi sextariorum avene, et fornamentis, v solidos v denarios minus, scilicet pro unoquoque sextario v denarios ; et habeo ibi campipartem valentem mihi, ex donatione Capituli, circa ii modios, et, ex acquisitione mea, tantumdem inter annonam et avenam. Ex hoc debeo Capitulo annuatim, in anniversario defuncti Milonis archidiaconi, xl solidos. Item, apud Calniacum, de acquisitione mea, iiii modios bladi inter annonam et avenam, paulo plus et paulo minus, in teneura que fuit Radulfi Plombarii5, et v solidos inter censum et campipartagium ; et, apud Joi, Capitulo acquisivi, ad usus quos voluero, vi solidos in prato quod prius erat commune Capitulo pro tercia parte, et Valeie pro alia tercia, et majori de Joi, cum cognatis suis, pro alia tercia parte. Ego enim et defunctus Willelmus, decanus, et Willelmus Capellanus, qui tunc recipiebamus prebendas nostras apud Joi, acquisivimus partem illam que erat majoris et cognatorum ejus, et reliquimus duabus prebendis et dimidie que ibi sunt, approbante Capitulo, pro xv solidis, de quibus competunt mihi vi solidi, et defuncto Willelmo, decano, vi solidi, et Willelmo Capellano, qui tunc tenebat ibi dimidiam prebendam, iii solidi. Ex hoc debeo Capitulo annuatim, ad parvum compotum, ex donatione mea, ii solidos, pro recognitione. Datum est hoc scriptum memoriale Capitulo, . »


1 A la même date, le même Raoul de Beauvoir et Guillaume de la Chapelle, chanoine, reconnaissent tenir à cens du Chapitre, moyennant 34 sous, dix-sept quartiers de vigne à Miscouart, apud Mucecoart, autrefois tenus par Lambert Leprince. (Bibl. nat. de France, cart. 28 bis, fº 126 vº.) — Au mois de mars 1236, Geoffroy d'Ouarville, chanoine, prit en prêtrière la maison du Pont-des-Arches avec un jardin, trois portions du moulin du Pré, sis à Landelles, une maison, pré et terres labourables à Barjouville, et la prêtrière du Monceau et de Miscouart, avec la vigne de Penchat. (Original en parchemin. Arch. dep. d'Eure-et-Loir, fonds du Chap., C. XXXVI, E, 1.)

2 L'acte de donation de la terre du Boullay-Thierry n'a pas été conservé : mais le 28 juin 1230, Raoul du Boullay-Thierry fit une transaction avec le Chapitre au sujet de la donation faite par son père Thierry. (Inv. du Chap., C. LXII, C, 3.) Au mois de juillet 1221, Hugues du Boullay-Thierry acquit de Philippe de Champigny, de Dreux, son frère, et d'Etiennette, leur mère, une dîme entre le Boullay et Sécherville, qu'il engagea, le 26 juillet de la même année, au Chapitre, avec la dîme de Fresnel, du consentement d'Henri de Boutigny et d'Henri de Ponceaux, de qui relevait cette dernière. (Bibl. nat. de France, cart. 28 bis, fos 76 vº et 77 rº. — Mém. de Guill. Laisné, t. III, fº 139 rº.)

Le Chapitre ne jouit pas au reste long-temps de la terre du Boullay-Thierry, car il l'échangea, le 14 septembre 1386, avec Hugues du Boullay-Thierry et Marguerite de Trie, sa femme, contre la terre de Germonval, près Gallardon (Original en parchemin. fonds du Chap., C. LXIV, S, 1) ; et, quelques années plus tard, en 1403, il céda Germonval à Pierre, comte d'Alençon, contre la seigneurie du Bois-de-Lèves. (Inv. du Chap., C. XXXVI, C, 1.)

3 Outre ce droit de dîme appartenant au Chambrier, le Chapitre avait un droit de terceau sur la plupart des vignes sises dans la banlieue de Chartres.
4 Comme nous l'avons vu (nº CXLVIII), Raoul de Beauvoir, appelé improprement Renaud dans l'Inventaire du Chapitre, avait été maintenu en possession du fief de la mairie de Chartainvilliers par une sentence arbitrale du mois d'août 1201. La haute justice de Saint-Piat, Jouy et Chartainvilliers fut dans la suite abandonnée par le Chapitre aux chanoines de la chapelle de Saint-Piat et cédée par ceux-ci, le 30 mai 1687, à Thomas le Noir, seigneur de Jouy. (Inv. du Chap., C. LXIV, V, 2, 3, 5, 6, 7.)
5 Nous avons déjà publié l'acte par lequel Raoul de Beauvoir avait donné au Chapitre quinze arpents de terre et tous les droits qu'il avait achetés à Chaunay de Raoul le Plombier et de Suzanne, sa sœur. (Voir nº CLXXXIII.)