École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1255, octobre

« De annualibus canonicorum Carnotensium. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28: Livre des Privilèges, p. 196.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Universis presentes litteras inspecturis, magister Richerus Blesensis et magister Petrus de Fontaneto, canonici Carnotenses, salutem in Domino. Noveritis quod cum abbas et conventus Sancti-Johannis-in-Valleia Carnotensis peterent quinquaginta solidos carnotenses sibi reddi a venerabilibus viris decano et Capitulo Carnotensibus pro quolibet annuali canonicorum Carnotensium cedentium sive decedentium quando continget dictos religiosos habere annuale seu annualia in ecclesia Carnotensi, et dicti decanus et Capitulum Carnotense, recognoscentes dictos denarios deberi dictis abbati et conventui ratione annualium predictorum, dicerent non esse certum a quibus dicta summa peccunie dictis religiosis reddi deberet : tandem dicti decanus et Capitulum super hoc nostre inquisitioni et ordinationi se commiserunt. Nos igitur, habita deliberatione et diligenter super hoc inquisita veritate, ita ordinamus et pronunciando dicimus quod canonici Carnotenses qui profecti sunt et pro tempore proficientur a Capitulo Carnotensi ad preposituras recipiendas et equandas, reddent, vice et nomine Capituli Carnotensis, in compoto prepositurarum, quando canonici Carnotenses viventes de dictis preposituris suam portionem percipient, dictis abbati et conventui1.... solidos pro quolibet annuali canonicorum cedentium sive decedentium in ecclesia Carnotensi, quando annuale sive annualia predicta evenient, una cum sexaginta solidis eisdem abbati et conventui debitis de dictis preposituris, pro prebenda dicti abbatis quam habet in ecclesia Carnotensi. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum . »


1 Le parchemin est entièrement déchiré dans cet endroit.