École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1226, mai

« Hec est carta clausarii. »

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 22.
  • C Bibl. mun. de Chartres, 5/c 35: Livre blanc, fol. 11 r°.
  • D Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 31 v°.
  • a Guérard, Cart. de Saint-Père, prolég., p. LXXVII.
  • b E. de Lépinois, Hist. de Chartres, tome I, p. 494.
  • c Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après c.

« Omnibus presentes litteras inspecturis, Galterus, divina permissione, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod clausarius noster1, quicumque sit, habet precium duorum hominum, singulis diebus, quando operarii sunt in vineis clausi nostri ; habet etiam, usque ad finem vindemiarum clausi, in unaquaque septimana, viginti et i panes, xiiii nigros et vii albos, et famulus ipsius clausarii habet convenientem traditionem de curia nostra, de pane et vino et coquina. Post finem vero vindemiarum clausi, habet idem clausarius quatuordecim panes, in qualibet septimana, , videlicet vii albos et vii nigros : Quando vero episcopus in villa est, habet idem clausarius, sive operarii sint in vineis sive non, traditionem suam de vino et coquina. Preterea habet idem clausarius si episcopus sit in villa, in festis annualibus, videlicet , , , , et , et in Dedicatione ecclesie Carnotensis, et in carniprevio, duplicem traditionem de curia, de vino et coquina, et duos panes albos, in quolibet dierum supradictorum, et unam gallinam, in carniprevio. Si vero episcopus diebus supradictis non sit in villa, habet idem clausarius solummodo simplicem traditionem de curia, de vino et coquina, et insuper duos panes albos et unam gallinam in carniprevio. Preterea habet idem clausarius, in vindemiis clausi, iii modios vini, ubicumque eos capere voluerit ; habet et mortuum nemus vinearum, exceptis charneriis et perticis et grossis lignis pressorii lacerati. Habet etiam idem clausarius in unoquoque anno, in tempore vindemiarum, de curia, unum sextarium pisorum et iiiiº minotos racemorum. Habet etiam dictus clausarius, in quolibet anno, , xviii sextarios annone ad mensuram et valorem Loenii. Tenetur autem clausarius conducere operarios in quolibet tempore quo apparet, et usque ad vindemias clausi ponit clausarius unum hominem ad custodiendum vineas, qui habet simplicem traditionem de curia, de pane et vino et coquina. In cujus rei testimonium et munimen, presentes litteras fecimus conscribi et sigilli nostri munimine roborari. Actum . »


1 Au mois d'août 1322, Jean de Billy, dit Demoiseau, acquit, moyennant 200 livres livres tournois, sur Nicolas Buttin, le fief du Clos de l'Evêque, consistant en trente-trois setiers de blé, un setier de pois, deux muids de vin, le tout de rente, à prendre sur l'évêque de Chartres. (Original en parchemin. Arch. dep. d'Eure-et-Loir, fonds du Chap., C. XXI, 24.) En 1670, Mgr de Neufville racheta ce fief, moyennant 4,000 livres.