École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » v. 1280

« Hii sunt redditus quos episcopus debet per se matriculariis clericis et laicis1. »

  • B Bibl. mun. de Chartres, 5/c 34: Livre rouge, p. 310.
  • C Bibl. mun. de Chartres: 5/c 35, Livre blanc, fol. 165 v°.
  • C Bibl. nat. de France, carton 43: Livre noir, fol. 46.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

» Episcopus debet, in qualibet septimana, cc et xx panes, c de sextario de tali pane qualis comeditur communiter ad mensam suam ; de quibus panibus matricularii laici habent quilibet xxv, tres servientes quilibet xxv, vi matricularii clerici quilibet xvi, et septimanarius xx.

Item, de quolibet anno, xv modios vini de Clauso-Episcopi ; de quibus habent matricularii laici v modios, et matricularii clerici x barillos, et hoc est quando redduntur insimul tempore vindemiarum ; quando vero redditur per particulas, tunc habent matricularii tria sextaria vini, de tali scilicet vino quod bibitur ad mensam episcopi, et debent afferri cotidie hora prandii in letrino ; de quo habent matricularii laici quilibet dimidium sextarium et clerici duo sextaria. Et quando redditur vinum per particulas, incipiunt 2.

Item debet dictus episcopus, quolibet anno, ad carniprevium, terciam partem baconi, ad valorem xxxª solidorum, qui dividitur in vii partes, quarum iiiiº partes habent matricularii clerici, duo matricularii laici duas, cocus septimam.

Eodem die debet vi gallinas, iiiiº clericis, duas matriculariis laicis, quas consueverunt portare laici in domos suas.

Matricularii vero clerici debent matriculariis laicis duas pecias carnis freschie ad portandum in domos suas, et coco unam peciam, quia comedunt matricularii laici, die lune et die martis carniprevii, in domos suas, et dant tribus servientibus ad comedendum duobus prefatis diebus.

, debet episcopus matriculariis tres minas bonorum pisorum ad comedendum in letrino.

Item debet episcopus, , tria sextaria boni vini, quando consecratur sanctum crisma, ad communicandum presbiteris.

Item, die veneris, iii sextaria, ad lavanda altaria.

Item, , iii sextaria vini pro Sancta-Capsa lavanda.

Item, quando Sancta-Capsa lavatur dominus episcopus debet domino Tacheinville xii michias et ii sextaria vini de Clauso-Episcopus. Et capicerius debet domino Tacheinville unum manutergium de quo Sancta-Capsa predicta mondatur seu tergitur3.

Item, die dominica, iii sextaria vini, pro communicandis canonicis et clericis.

Si vero dominus episcopus vel alius archidiaconus celebraverit pro episcopo hiis iiiiº diebus vel aliquo illorum, debet episcopus, pro quolibet die, pro procuratione, matriculariis. xii panes, iii sextaria vini et tria fercula carnium si comedantur carnes, piscium si pisces comedantur, et de quolibet ferculo tres scutellas.

Item debet, die , terciam partem dimidii baconi, iii boissellos fabarum frassitarum, que remanent septimanario4.

Remanent etiam septimanario ova que offerentur, die veneris et vigilia , ad altare vel ad crucem.

Similiter ebdomadarius matricularius debet habere in septimana quicquid quod comedi potest, quandocumque offertur ad altare.

Item debet episcopus, in festo sancti Petri-ad-Vincula, duos bonos anseres septimanario, quacumque evenerit, quia, si die veneris vel die sabbati evenerit dictum festum, reddantur septimanario die jovis precedenti.

Item quocienscumque episcopus Carnotensis est infra banleugam Carnotensem vel in civitate hora prime, vel ante primam, dum tamen moratur usque ad prime pulsationem, ut sit tempus comedendi carnes, sit dominica vel festum ix lectionum vel octabarum, debet episcopus septimanario clerico v denarios.

Item quocienscumque episcopus Carnotensis vel alius archidiaconus vel episcopus celebrat ad majus altare solemniter, debetur matriculariis procuratio sua talis ut supradictum est.

Si vero episcopus, archidiaconus vel etiam legatus celebrat sollemniter ad majus altare, et sic ad expensas episcopi vel Capituli vel ad instantiam alicujus, ille qui facit expensas, debet matriculariis procurationem talem ut supradictum est.

Item quocienscumque camera episcopi paratur pannis ecclesie pro episcopo vel alia quacumque personna, debet episcopus septimanario et aliis de letrino v solidos.

Item debet episcopus pro anniversario Gaufredi episcopi v solidos ;

Pro anniversario Gelani, v solidos vi denarios ;

Pro anniversario Roberti episcopi, v solidos vi denarios.

In istis tribus anniversariis capiunt matricularii laici, in quolibet anniversario, quilibet vi denarios ; tres servientes, in quolibet anniversario, quilibet duos denarios ; residuum est matriculariis clericis.

Item debet episcopus vel rex, si regalia sint, a prima die qua incipitur clausum vinearum episcopi vindemiari, qualibet die qua vindemiatur, plenum ciphum à comble racemorum ad ciphum matriculariorum magnum argento ligatum ; et matricularii mittunt de candela que offertur ad altare plenam manum ix escaneis vel x servientibus pressorii qui sunt ibi ex parte episcopi vel regis, et incipiunt mittere iiª die qua vindemiatur et iiiiª et viª feria, et sic per intervalla quousque totum clausum vindemiatur5. »


1 Voir l'arrêt du Parlement de février 1648, publié par nous p. 205, note 1.
2 Par une transaction du 17 janvier 1456, il fut convenu, qu'à cause des guerres et mortalité, l'Evêque paierait, au lieu de ces quinze muids de vin, une redevance de 25 livres. (Note de l'abbé Etienne ; Arch. dep. d'Eure-et-Loir, C. III, B, 14).
3 Par une transaction du 28 avril 1252, Guillaume de Chartres, écuyer, avait reconnu être obligé, à cause du fief de Tachainville qu'il tenait du chef de sa femme, Isabelle, à fournir des ouvriers pour les réparations de la Sainte-Châsse et du rétable d'or du grand autel, et en retour le doyen et le Chapitre s'étaient engagés facere et procurare quod, quamdiu durabit fabrica dicti operis, idem Guillelmus seu alius tenens feodum erit, si voluerit, et morabitur, se tercio, in domibus episcopi cum operariis, cum tribus equis, ad sumptus episcopi, ita quod ipse, se tercio, et operarii debent habere tam in prandio quam cena tria genera ferculorum et vinum tantum bonum quantum bonum administratur ad lavacrum Sancte-Capse ; item quod ipsi debent procurare quod episcopus Carnotensis, durante fabrica dicti operis, administret operariis ignem et carbones, et quod quicquid de auro et argento et lapidibus preciosis caderet seu diminueretur quando ponerentur in Sancta-Capsa seu tabula, seu quando Sancta-Capsa lavaretur, totum debet cedere dicto Guillelmo, et similiter residuum auri et argenti remanentis post manum operarii seu operariorum, quod residuum vocatur vulgariter cendres et najeures ; item quod ipsi debent facere et procurare quod dictus Guillelmus, in die lavacri Sancte-Capse, videlicet in vigilia Resurrectionis dominice, singulis annis, habeat, per episcopum Carnotensem, duo genera ferculorum piscium et sex panes et quatuor ollas vini de illo de quo Sancta-Capsa fuerat lavata, et quod idem Guillelmus debet habere manutergium per quod post lavacrum tergitur Sancta-Capsa ; item quod ipsi debent facere et procurare quod dictus Guillelmus, in die Resurrectionis dominice, habeat, per episcopum Carnotensem, tria genera ferculorum carnium et duodecim panes et sex ollas vini. (Orig. en parch. ; Arch. dep. d'Eure-et-Loir, fonds du Chap., C. III, D, 2.)
4 Outre ces redevances, nous voyons, dans une Déclaration des charges de l'Evêché rendue à la Chambres des Comptes en 1441, que l'Evêque « doit aux maregliers clercs et lays et à celuy qui porte le dragon aux processions de Pasques fleuries, saint Marc et Rouvoisons, chacun an, à départir entre eulz, quinze paires de gants. » (Orig. en pap. ; Arch. dep. d'Eure-et-Loir, C. III, B, 5.)
5 Une transaction du 7 septembre 1657, confirmée par un arrêt du Parlement du 25 avril 1658, fixa à 600 livres la somme que devait payer l'Evêque aux marguilliers pour toute redevance. (Cop. sur pap. ; Arch. dep. d'Eure-et-Loir, C. III, B, 13.)