École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1234, 5 décembre

Testamentum Galterii, Carnotensis episcopi.

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, G 2 (ancienne cote : fonds de la fabrique de Saint-Maurice, B, 9).
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Omnibus presentes litteras inspecturis, Galterus, permissione divina, Carnotensis ecclesie minister humilis, salutem in Domino. Notum fieri volumus quod nos, considerata hujus vite incertitudine, volentes nobis in futurum precavere, dum adhuc essemus in bono statu, de mobilibus nostris taliter duximus ordinandum et disponendum. Volumus igitur et precipimus ut omnia mobilia nostra, ubicumque sint, tam in blado quam in vino, quam etiam in equis, vasis argenteis, anulis et rebus aliis quibuslibet, vendantur per manum executorum nostrorum qui inferius nominabuntur, et omnia debita nostra que debemus ante omnia persolvantur. Debita autem que debemus sunt hec : illustri domine Blanche, Francie regine, mille libre turonenses, quarum medietas et alias medietas ad Ascensionem Domini proximo venturam est persolvenda ; abbati de Strata sexcente libre parisienses ibi persolvende ubi ipse novit quia eas habueramus per manum ipsius ; abbati Bonevallensi centum et quinquaginta libre turonenses ; abbati Sancti-Launomari Blesensis ducente libre parisienses ; abbati Sancti-Petri Carnotensis centum libre parisienses. Ducente libre parisienses quas habuimus a Johanne, burgensi de Medonta, distribuantur equaliter hiis piis locis, scilicet fratribus Predicatoribus Sancti-Jacobi, fratribus Minoribus, monialibus de Aqua, infirmis de Banleuga et mulieribus conversis que Filie-Dei nominantur Carnotenses. Item octoginta libre parisienses quas habuimus a dicto Johanne, burgensi de Medonta, altera vice, dentur monialibus de Aqua. Item ducente libre turonenses quas habuimus aliquando a domina Regina, cum essemus cum ipsa et cum domino Rege in Britannia1, et multa expendissemus, persolvantur eidem, si eas habere voluerit, quod non credimus ; aliqui tamen de executoribus nostris accedant ad ipsam et loquantur super hoc cum eadem. Item census quos acquisivimus et emimus a Vicedomino Carnotensi intra villam Carnotensem, damus et dimittimus ecclesie Carnotensi in perpetuum habendas, pro anniversario nostro singulis annis in perpetuum faciendo, ita quod quilibet clericus chori qui interfuerit eidem anniversario habeat sex denarios et matricularii simul quinque solidos ; totum residuum usque ad summam centum solidorum distribuetur canonicis qui anniversario nostro intererunt, ita quod medietas distribuatur illis qui vigiliis intererunt et medietas illis qui misse intererunt. Quos census si episcopus habere voluerit et dictos centum solidos in anniversario nostro persolvere modo supradicto, habeat eos cum vendis et omni alio jure ; quod si eos episcopus habere noluerit, habeat eos Capitulum in totum cum vendis et omni alio jure, ita dumtaxat quod totum distribuatur in anniversario nostro modo supradicto2. Item relicte Stephani de Nicochet debemus lx libras carnotenses ; ecclesie Columbensi centum libras parisienses, quas habuimus per manum Odolrici, quondam cellarii ejusdem loci, cum adhuc esset cellarius ; et lxx libras eidem ecclesie ex alia parte quas habuimus per manum abbatis ejusdem loci ; item capicerio Carnotensi xxv libras turonenses ; et alia omnia minuta debita que frater Hugo novit ubi debemus persolvantur. Et volumus ut fratri Hugoni super hiis et omnibus aliis, quecumque spectant ad negotia nostra, credatur indubitanter tamquam nobis, utpote qui est vir religiosus et in omni veritate et fidelitate probatissimus. Item magistro Reginaldo Carum-Témpus, l libras turonenses. Item l libre turonenses, quas quondam habuimus de intestatis, volumus ut distribuantur pauperibus et piis locis nostre diocesis. Item volumus ut si de mobilibus nostris, post solutionem debitorum nostrorum, superfuerit, centum libre turonenses dentur in subsidium Terre-Sancte, et centum libre turonenses ecclesie Pontiniacensi ; totum vero residuum mobilium nostrorum quicquid remanserit distribuatur, per manus executorum nostrorum, piis locis et pauperibus ubi melius viderint faciendum. Quod si de mobilibus nostris omnia debita nostra non potuerint persolvi sufficienter, volumus et precipimus ut etiam capelle nostre vendantur et plena debitorum solutio fiat ; si vero absque earum venditione debita possint persolvi, capelle nostre dentur hiis locis : ecclesie Carnotensi detur capella nostra de baldequino antiquo, casula scilicet, dalmatica et tunica, insuper et mitra nostra et baculus sive crocia ; ecclesie Pruliacensi, in qua nobis elegimus sepulturam, dentur dalmatica et tunica de baldequino novo, et casula de melioribus casulis nostris ; deinde ecclesie Fontis-Johannis, Elemosine Cisterciensi, Pontiniacensi, Bonevallensi, detur unicuique earum capella una, i casula cum dalmatica et tunica. De gentibus et familia nostra qui nobis servierunt, dimittimus super fratrem Hugonem qui eos melius novit, ut ad ipsius arbitrium, quibus et quantum sit dandum, detur. Executores autem hujus testamenti et ordinationis nostre, per quorum manus et prudentiam hec omnia, sicut hic sunt expressa, diligenter et fideliter compleantur, esse volumus et constituimus viros venerabiles et amicos nostros Pruliacensem, Elemosine Cisterciensis et de Strata abbates, ordinis Cisterciensis, Stephanum3, archidiaconum, vel Henricum4, fratrem ejus, archidiaconum Blesensem, et Matheum, subdecanum Carnotensem, et fratrem Hugonem, conversum Vallium-Sarnaii, procuratorem domus et negotiorum. Ut autem hec firma habeantur et rata, conscribi fecimus diligenter et sigillo nostro5 roborari. Actum . »


1 Gautier, évêque de Chartres, fit partie, en 1230, de la cour d'Ancenis qui condamna par contumace Pierre Mauclerc, duc de Bretagne.
2 Par un acte en date du 10 décembre de la même année, Gautier fit un don spécial, pour son anniversaire, de ce cens acquis par lui du Vidame de Chartres. (Original en parchemin. fonds du Chap., C. LXVII, B, 15.)
3 Etienne de Grez, d'abord grand archidiacre, puis doyen du Chapitre (1236-1245). Son obit est inscrit au Nécrologe de Notre-Dame à la date du 5 des calendes de mars.
4 Henri de Grez, d'abord archidiacre de Blois, puis évêque de Chartres (1244-1247).
5 Le sceau attaché primitivement à cette charte est en grande partie détruit. Nous en donnons la description d'après un autre exemplaire. Grand sceau ogival en cire jaune, représentant un prélat debout et bénissant. Légende : + Sigillum Galteri Dei gra. Carnotensis episcopi. Au contre sceau, la Vierge tenant l'enfant Jésus. Légende : Ave Maria gratia plena. Ce sceau a été gravé dans l'atlas du Cartulaire des Vaux-de-Cernay, planche XII, nº 3.