École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Chartres » Tome deuxième » 1223, août

« Quod clerici nostri et clerici de choro sunt immunes a jurisdictione decani et subdecani. »

  • B Bibl. nat. de France, carton 28 bis: Livre des Privilèges, fol. 65 r°.
  • a Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, éd. Eugène de Lépinois et Lucien Merlet, Chartres, 1862.
D'après a.

« Omnibus presentes litteras inspecturis, B[artholomeus], Carnotensis ecclesie dictus decanus, salutem in omnium Salvatore. Notum esse volumus universis quod cum decanus et subdecanus Carnotensis archidiaconatum habeant civitatis et banleuge Carnotensis, canonici tamen majoris ecclesie Carnotensis et clerici eorum et clerici chori immunes sunt a jurisdictione nostra, excepto hoc quod clerici de oratoriis sive ecclesiis suis, si quas habent infra banleugam Carnotensem, coram nobis juri starent. Servientes quoque predictorum scilicet canonicorum et clericorum chori, sicut sunt immunes a jurisdictione seculari comitis Carnotensis, ita quoque a nostra jurisdictione ecclesiastica sunt immunes. Illi autem qui justiciabiles sunt comitis de forisfactis vel contractibus suis, similiter de nostra sunt ecclesiastica jurisdictione. Datum anno Domini MºCCºXXºIIIº, mense augusto. »