École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Gui de Chevreuse vend, devant l'évêque de Paris, au monastère de Porrois, le moulin de Germainville.

Gui de Chevreuse vend, devant l'évêque de Paris, au monastère de Porrois, le moulin de Germainville.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 179
  • C Copie sur papier. Arch. nat., S 4520, A, nº 5.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Odo, Dei gratia Parisiensis episcopus, omn. ad q. per. litt. pervenerint salutem in domino. Noverint universi q. Guido, dominus Caprosie, recognovit in presentia mea se vendidisse pro octies viginti libris par novelle domui de Porrois molendinum quod habebat apud Germainvillam, et terram quam habet juxta predictum molendinum et pratum qui Magna Toscha vocatur sub dictum molendinum, et boscum suum prope Porrois situm ex altera parte rivi, sicut signa et mete demonstrant et determinant ; et feodum suum concessit eidem domui acquirendum sicut termini et mete determinant si poterit ab eis acquirere qui habeat dominium. Concessit etiam animalibus predicte domus, absque capris, pessona in nemoribus communibus. Nec pecora domus alia nemora Guidonis secta poterunt intrare infra quinquienium nisi sicut communibus terre inhabitantibus, nisi specialiter hoc concesserat. Ipse guido, si ipse vel heres suus velit essartare nemora sua predicta domus non poterit reclamare. Hoc concessit et laudavit Avelina1, uxor ejusdem Guidonis, et tam ipse quam ipsa fidem dedit de facienda guarandia. In cujus rei testimonium, de voluntate dicti Guidonis, presentem cartam fieri feci et sigillo meo munivi. Actum .


1 Aveline, fille de Jean de Corbeil et de Carcassonne, remariée vers 1212 à Pierre de Richebourg.