École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Confirmation par Roger de Ville-d'Avray du don de la vigne du Perrier par étienne de Meudon.

Confirmation par Roger de Ville-d'Avray du don de la vigne du Perrier par étienne de Meudon.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 130.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Curie Parisiensis, in Domino salutem. Notum facimus quod in presencia nostra constitutus Rogerius de Villa Davrei, armiger, asseruit quod Stephanus de Meudon, miles, dederat in perpetuam elemosimam monialibus de Porrois, cisterciensis ordinis, quamdam vineam apud Meudon, sitam in loco qui dicitur Le Perier. Que vinea movebat de feodo et dominio suo. Quam donationemvoluit et concessit. Volui etiam quod dicte moniales teneant dictam vineam in manut mortua, promittens fide in manu nostra prestita corporali quod contra istam concessionem non veniet per se, vel per alium, sed et heredes suos per presens instrumentum de non veniendo contra obligavit. Recognovit autem dictus Rogerus se recipisse de dictis monialibus quinquaginta solidos parisiensium in pecunia numerata pro hujusmodi quittatione facienda. Quod ut ratum et firmum sit presentes litteras impressione sigilli Curie Parisiensis roboravimus. Actum .