École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Adam de Galardon vend à Porrois pour 30 livres sa part de la terre de Chagny à Escrones.

Adam de Galardon vend à Porrois pour 30 livres sa part de la terre de Chagny à Escrones.

  • A Original. Arch. nat., S 4527, nº 5.
  • B Deux copies. Arch. nat., S 4527.
  • C Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 10.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Carnotensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus nobilis vir Adam, dominus de Galardone, miles, recognovit se vendidisse abbatisse et conventui de Portu-Regis, totam terram quam habebat et possidebat inter terram dictarum abbatisse et conventus et terram que fuit defuncti Petri de Richervilla, militis, in parrochia de Escrones, que terra vocatur Chahengnai et movet de Domino Petro Galteri, milite, et est de feodo domini Regis, a predictis monialibus pacifice et quiete in perpetuum possidendam, pro triginta libris carnotensium de quibus coram nobis dictus Adam se totaliter tenuit propagato in pecunia numerata. Promittens, fide media, etc..... immo dictam terram garantizabit ad usus et consuetudines patrie erga omnes, preter quam erga dominos feodales. Preterea domina Agnes, uxor prefati nobilis, spontanea non coacta, de mandato dicti Ade, mariti sui, fide media promisit, etc..... In cujus rei testimonium nos ad petitionem dictorum presentes litteras predictis monialibus dedimus sigillo curie Carnotensis roboratas. .