École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Barthélemy Pelu et Guillaume le Rouillé, confirment, devant l'archidiacre de Chartres et Poissy la vente du curé Adam.

Barthélemy Pelu et Guillaume le Rouillé, confirment, devant l'archidiacre de Chartres et Poissy la vente du curé Adam.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 88.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Guillermus, ecclesie Carnotensis et Pissiacensis archidiaconus salutem in Domino. Noveritis quod Guillermus Roillie, miles et Theophania, ejus uxor, et Bartholomens Pelu, miles, et Agnes, uxor sua, in nostra presentia constituti, concesserunt et quitaverunt in perpetuum, abbacie et monialibus Porregii, cisterciensis ordinis quandam domum cum appendenti vinea quam emerunt ab Adam presbitero apud Malliacum similiter pressorium quod ibi erat cum omnibus consuetudinibus et redibentiis tali modo quod dicti milites et heredes eorum singulis annis recipient quadraginta solidos parisiensium a dictis monialibus. Ipsi autem et eorum uxores fidem in manu nostra prestiterunt corporalem quod in predicta domo et appendenti vinea et pressorio nihil juris, ratione hereditatis vel dotolicii de cetero reclamabunt. Actum .