École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Achat à Thomas de Chaumusson pour 120 livres de terres à Launay et à Germainville.

Achat à Thomas de Chaumusson pour 120 livres de terres à Launay et à Germainville.

  • A Original en parchemin. Arch. nat., S 4521, nº 3.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus..... Officialis Curie Parisiensis..... Notum facimus quod dominus Thomas, dictus de Chamusson, miles, et nobilis domina Margareta, ejus uxor, recognoverunt in jure coram nobis se vendidisse abbatisse et conventui de Portu Regis, omnia que habebant apud Alnetum et apud Germainvillam in feodo domini Mathei de Marliaco, militis, videlicet prata, census, hostisias, droituras et unum herbegagium situm apud Alnetum. Que omnia onerata sunt in duodecim denariis parisiensibus qui debentur priori de Castroforti et in uno sextario sigilinis annui redditus qui debetur Domui-Dei de Caprosia ; et quamdam peciam terre contiguam predicto herbegagio in censiva prioris de Caprosia..... oneratam in viginti denarios par reddendos annuatim dicto priori  ; pro sexies vigenti libris parjam sibi solutis..... et per fidem promisit..... In cujus rei testimonium ad precem dictorum Thomas et Margareta, sigillum Parisiensis curie..... .