École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Bulle du pape Grégoire IX.

Bulle du pape Grégoire IX.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, fol. 108
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Gregorius1 episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Portus-RegiiCisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitu perducatur effectum, ea propter, dilecte in Christo filie, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium in quo divino estis obsequio mancipite cum omnibus bonis que in presenti rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis prestante Domino potueritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem terras, possessiones, redditus et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos dicto monasterio 1 vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, dictrictius inhibentes ne quis de terris ante generale concilium acquisitis vel de novalibus quas propriis manibus aut sumptibus colitis seu de vestrorum animalium nutrimentis decimas a vobis exigere vel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. .


1 Grégoire IX, élu le 19 mars 1227. (Cartul., I, fol. 108.)

1 (fol. 109)