École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Bouchard de Marly confirme à Porrois tous les biens que l'abbaye possède dans son fief.

Bouchard de Marly confirme à Porrois tous les biens que l'abbaye possède dans son fief.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 105.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Bucherdus Malliaci dominus, salutem in Domino. Noverint universi quod ego volo, concedo et approbo, de assensu et voluntate Agnetis, uxoris me, concessiones et donationes quas fecit domina Mabilia matertera mea, de assensu et voluntate domini Mathei de Malliaco patrui mei, mariti ejusdem Mabilie, abbacie de Portu Regio et monialibus ibidem deo servientibus, cisterciensis ordinis, parisiensis dyocesis, videlicet quidquid habent et possident dicte moniales apud Chaagnaium, apud Broisin, et in decima de Coperia, et in duobus arpentis prati sitis subtus Germevillam, que Guido clericus de Porta petra vendidit dictis monialibus, et in terra de Villerat et de Alneto, et in terra que fuit defuncti Petri de Noisiaco, militis, et XXX libras que fuerunt date pro terra de Chaagnaio et decimam de Reets, et decimam de Volers que luit domini Hugonis de Joiaco, militis et decimam de Tonsus, et duodecim arpenta terre arabilis que dedit eisdem monialibus domicella Eremburgis de Oussegniis, pro Johanna filia sua, et etiam domos de Portu Regio, et si quid juris possessionis vel proprietatis in situ loci abbacie supradicte habebat vel habere poterat, eisdem concedo et omnia alia quecumque que habent et possident in domino ejusdem Mabilie, matertere mee et etiam in dominio domine Matildis, matris mee, sive in feodis vel retrofeodis earumdem, a quibuscumque eisdem fuerint concessa vel donata, dictis monialibus concedo habenda et in perpetuum possidenda, promittens quod contra concessiones et donationes predictas per me vel per alium non veniam in futurum. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli mei feci munimine communici. Actum .