École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Mathieu de Marly confirme la vente faite à Aunay par Thomas de Chaumusson à l'abbaye de Porrois.

Mathieu de Marly confirme la vente faite à Aunay par Thomas de Chaumusson à l'abbaye de Porrois.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 50 
  • C Arch. nat, S 4521, 3e dossier.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis..... Matheus, dominus Marliaci, salutem in Dno. Noveritis quod in presencia nostra constituti Thomas de Chaumusson, miles. Margareta, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui de Portu Regis, quidquid dicti Thomas de Margareta possidebant apud Alnetum at apud Germani Villam, videlicet prata, census, hostisias, redibensias seu droituras et unum hebergamentum apud Alnetum. Que ommia movere de feodo nostro dicebant predicti Th. et M. Que ommia vendiderant dictis abbatisse et conventui Portu Regis pro precio sexties viginti librarum parisiensium, eisdem jam solutarum. Renonciantes, etc..... Nihil juris proprietatis, etc..... retinendo..... Nos vero et Margareta, uxor nostra, de rebus predictis..... venditionem a dicto Thomas et ejus uxore factam laudamus, approbamus admortificamus, salvo tamen nobis et successoribus nostris jure omnimode justicie in locis predictis. Volumus et concedimus, etc..... Pro quibus venditione et quitatione..... admortificandis, confitemur nos recepisse a predictis abbatissa et conventus XXti libras parisiensium in pecunia numerata. In cujus rei testimonium presentes litteras dictis abbatisse et conventus et eorum monasterio, ad petitionem dictorum Th. et M. dedimus sigillatas. Actum .