École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Roger de Ville-d'Avray et Odeline de Sèvres confirment le legs de Simon de Sèvres, leur frère, chanoine de Paris.

Roger de Ville-d'Avray et Odeline de Sèvres confirment le legs de Simon de Sèvres, leur frère, chanoine de Paris.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 108.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Nos Rogerius de Villadavrai et Odelina de Separa notum facimus universis quod magister Symon, frater noster, canonicus Parisiensis, agens in extremis, dedit conventui Portus Regis in perpetuum elemosinam X solidos parisiensium per-cipiendos annis singulis in censu de Gif . Idem etiam Symon legavit in perpetuam elemosinam XXi Ve solidos par percipiendos in predicto censu assignandos ad disposittionem gageriorum suorum, videlicet magistri Herberti, domini Guillermi de Varziaco, magistri Hugonis cognomento Aculei, canonicorum et nostram, cui loco vel quibus personis nos vellemus dictos XXV solidos assignare. Nos vero omnes quinque pariter communi assensu laudavinus, approbavimus et voluimus ut dicti viginti quinque solidi cum supra dictis decem solidis in perpetuam elemosinam darentur predicto conventui Portus Regis percipiendos similiter cum dictis X solidis, in predicto censu de Gif annis singulis i ; ita quod predictus conventus Portus Regis, vel nuncius ejusdem percipiet simul triginta quinque solidos parisiensium in eodem censu et in eodem festo, et de eisdem reddet annis singulis ecclesie Sancti Albini duos solidos et presbitero ejusdem loci duos solidos pro faciendo anniversario predicti magistri Symonis. Retinuimus etiam nobis in predicto censu justiciam nostram, et quod predictus conventus habebit tantummodo simplicem elemosinam sibi superius assignatam. In cujus rei testimonium et munimen, nos Rogerius et Odelina presentes litteras sigillis nostris dignum duximus roborandas. Actum .