École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » émeline de Darency consent au legs de son frère Simon de Bray d'une maison aux Halles.

émeline de Darency consent au legs de son frère Simon de Bray d'une maison aux Halles.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 238.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Ernaudus, Parisiensis archidiaconus, salutem in salutis auctore. Noverit universitas vestra quod Simon de Braya, bone memorie, in ultima voluntate sua, pro remedio anime sue, legavit abbatisse et conventui de Porrois domum sitam Parisius in Halis que fuit defuncti Hugonis Petrarii, in censiva domini regis. Emelina vero de Darenciaco1 soror dicti Symonis, ordinatrix et executrix testamenti ipsius, abbatissam de Porrois de predicta domo, in nostra presentia, investivit fide data, promittens quod in eadem domo de cetero nichil penitus reclamabit. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras, ad petitionem parcium, sigilli nostri fecimus roboravi. Actum .


1 Drancy (Seine).