École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Odeline veuve d'Ingorrent de Sèvres donne 4 arpents de vigne à Sèvres.

Odeline veuve d'Ingorrent de Sèvres donne 4 arpents de vigne à Sèvres.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 120.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Noverint universi quod ego Odelina de Sevre donavi in puram et perpetuam elemosinam domui Portus-Regis, pro anima bone memorie domini Ingorranii, quondam mariti mei, et pro salute meo et liberorum meorum et maxime pro amore Margarite filie mee, que in eadem domum habitum religionis assumpserat, quatuor arpentos vinee in clauso meo de Sevra jure perpetuo possidendos ita tamen quod de singulis arpentis reddentur michi et heredibus meis duo denarii censuales singulis annis , et insuper vindemia predicta vinee adducetur ad pressorium meum de Sevre. Si vero habitatores predicti loci, videlicet Portus Regis, fecerint quod liceat dictis monialibus in territorio de Sevra pressorium facere, ego dicta Odelina concedo illis vindemiam ejusdem vinee sibi elemosinate territorio Sevre ad pressorium ducere et ibi pertinere quiete et libere. Hanc autem donationem laudaverunt filii mei Gervasius primogenitus, Rogerus et Symon ad quos jure hereditario donatio pertinebat et mecum fecerant tam ego quam ipsi donationem obtulimus cum libro super altare Portus Regis. In cujus testimonium ego Odelina cum predicti filii G. R. et Symon, nondum milites erant, necdum sigilla habebant, de voluntate eorum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum .