École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Guillaume Sans-Avoir confirme un don de vin sur son pressoir de Maule.

Guillaume Sans-Avoir confirme un don de vin sur son pressoir de Maule.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 15.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus dictus Sanz Avoir, miles, salutem in Domino. Noverint universi quod dominus Simon Sanz Avoir, avunculus noster, recognovit coram nobis se contulisse in elemosinam monialibus de Portu-Regio duos dupplarios vini in pressorio domini Petri de Manlia, annuatim percipiendos, et quamdam vineam sitam apud Manliam juxta magnum rivum, que omnia scilicet vinum et vineam movent de feodo nostro. Quam approbamus volentes et concedentes quod dicte moniales dictam donationem in perpetuum in manu mortua libere possideant et quiete. Promittentes, etc. In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus roboravi. Actum .