École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Gervais de Sèvres confirme la vente qui précède.

Gervais de Sèvres confirme la vente qui précède.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 111.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ego Gervasius de Separa, miles, notum facio universis..... quod cum defunctus Symon de Separa, armiger, Clemencia, ejus uxor, et Hugo, eorum filius, vendidissent olim abbatisse et conventui Portus Regis quandam domum apud Separam super rivam cum toto proprisio in censiva mea et Symonis, clerici, et Rogeri, fratrum meorum, ego dictam venditionem volui..... quod predicte abbatisse et conventus domum cum proprisio teneant..... ad duas solidos censuales..... concedens ut jam dictis liceat domum claudere dummodo rivo non noceant et quod in proprisio valeant torcular constituere et ad illud vindemiam vinearum suarum solummodo quas in censiva mea et fratrum meorum in prasenti possident, videlicet vinee de Clauso..... Hec autem omnia Ysabellis, uxor mea, voluit..... Prefati fratres mei Symon et Rogerus omnia antedicta concesserunt..... Pro hac quitatione facienda, recepimus ego et patres mei XXXta libras parisiensium ab abbatissa et conventu prenotatis. In cujus rei memoriam presentes litteras de voluntate et assensu fratrum meorum et Ysabellis, uxoris mee, sigilli mei dignum duxi roborandas. Actum .