École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Jean de Ville-d'Avray confirme le don d'étienne de Meudon

Jean de Ville-d'Avray confirme le don d'étienne de Meudon

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 129.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Curie Parisiensis, in Domino salutem. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Johannes de Villadavrei asseruit quod Stephanus de Meudon, miles, dederat et concesserat in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie monialium de Porrois, cisterciensis ordinis, quandam vineam sitam apud Meudon, in loco qui vulgariter appellatur Le Perier, que vinea movebat de feodo suo, quam donationem voluit et concessit. Voluit etiam et concessit quod dicta ecclesia teneat de cetero dictam vineam in manu mortua absque conditione venditionis, salvo tamen sibi et heredibus suis censu suo capitali. Promittens, fide in manu nostra corporali prestita, quod contra istam concessionem per se vel per alium non veniet in futurum. Quod autem audivimus hoc testamur, salvo jure cujuslibet alterius. .