École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Jean d'Auneau garantit le bail de 2 bovées de terre à Voise, données par lui à Port-Royal.

Jean d'Auneau garantit le bail de 2 bovées de terre à Voise, données par lui à Port-Royal.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 23.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ego Johannes de Alneolo, miles, notum facio tam presentibus quam futuris quod Margarita, abbatissa Portus Regii, totusque ejusdem conventus, exitus et redditus duarum bovetarum terre que site sunt in territorio de Voisia quas ego dederam eisdem monialibus in perpetuam elemosinam, Balduino de Proevilla et Vincentio majori de Blonvilla tradiderunt pro centum solidis carnotensium singulis annis dictis monialibus vel eorum nuncio persolvendis. Ita tamen quod uterque illorum pro sua boveta quinquaginta solidos dicto termino reddere tenebitur, tali conditione quod si alter vel ambo defecerent in reddendo termino supradicto, ille per quem defectus evenerit, vel ambo, si ambo defecerint, servienti monialium quamdiu defectus redditionis durabit pro expensis singulis diebus sex denarios carnotenses reddere tenebantur. Quia vero ego Johannes mihi et heredibus meis, de assensu monialium in predictis rebus retineo dominationem totam, videlicet justiciam, revocationes, venditiones, tam ego quam heredes mei, si quid fuerit defectus in redditione dicte pecunie jam dictis monialibus restituere tenebimur, et perficere quod fuerit imperfectum. In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari. Actum .