École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Vente par Pierre de Beauvoir à l'abbaye de Porrois d'une rente annuelle de 2 muids de blé méteil, moyennant 100 livres parisis.

Vente par Pierre de Beauvoir à l'abbaye de Porrois d'une rente annuelle de 2 muids de blé méteil, moyennant 100 livres parisis.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 30.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Noverint universi quod ego Petrus de Bello Videre, vendidi pro centum libris parisiensium quas in pecunia numerata integre habui et recepi, abbatisse et conventui Portus Regis, ordinis cisterciensis, parisiensis dyocesis, duos modios bladi annui redditus ad mensuram parisiensem quorum medietas de frumento erit, altera medietas de avena, assignatos eidem super totam terram meam de Bello Videre quam de domino rege Francie teneo, quos videlicet duos modios in grangia mea de Bello Videre abbatisse et conventui supradictis, vel eorum mandato, teneor reddere annuatim quod si non integre solverim infra jam dictum terminum pro singulis septimaniis quibus essem in mora, solvendi eis, pro pena, ad quam sponte me obligavi tenebor reddere unum sextarium bladi ad mensuram parisiensem supra debitum principale. Ad istas pactiones omnes in perpetuum observandas, obligavi me et totam terram meam superius nominatam et omnes successores meos ad quos dicte terre mea successio vel in toto, vel in parte in posterum est ventura ; hoc ajecto quod si quis contraveniret contra predictas pactiones teneretur solvere omnes expensas quas domus Portus Regis predicta faceret ex hac causa. Sciendum vero quod sive in predicta terra propter diversos heredes, divisionem contingat fieri, sive non, semper ille qui tenebit herbergagium meum de Bello Videre, tenebitur reddere annuatim, mandato abbatisse et conventus Portus Regis duos modios bladi ad mensuram parisiensem, quorum sit una medietas in de frumento, et altera de avena in grangia mea predicta, sive in loco suo dicta grangia fuerit, sive alibi transmittetur, tenebitur et ipse penam adjectam integre reddere nisi duo predicti modii infra terminum prenotatum integre solverentur. Hæc omnia fide prestita concesserunt filius meus Petrus et uxor mea Ysabel, sub eadem fide promittentes quod nanquam contravenirent. Ut autem omnes iste pactiones perpetuam habeant firmitatem dedi abbatisse et conventui supradictis presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. Actum .