École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Pierre seigneur de Marly et Bouchard, son frère, confirment le don de leurs prédécesseurs.

Pierre seigneur de Marly et Bouchard, son frère, confirment le don de leurs prédécesseurs.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 93.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Petrus, dominus Malliaci, et Buchardus, frater ejus, salutem in Domino. Notum facimus universis quod nos ratas habemus et gratas et etiam confirmamus omnes elemosinas quos dederunt bone memorie avus noster Matheus, quondam dominus Malliaci et pater noster Buchardus, filius ejusdem Mathei, et Matheus avunculus noster, monialibus de Portu Regio, necnon et omnes elemosinas quecumque date sunt eisdem monialibus in omni dominio nostro et in omni potestate nostra et in omnibus feodis nostris, volentes et concedentes quod dicte moniales dictas elemosinas in perpetuam libere possideant et quiete. Et ut hec omnia supradicta perpetuam hobeant firmitatem presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam. Actum .