Confirmation royale du don d'Arnoul de Montlhéry.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 42.
 
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
 
                Ludovicus, Dei
                      gratia, Francorum rex.....
                Notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod, in nostra presencia
                  constitutus, Arnulphus de Monte Letherici recognovit se, de
                  voluntate et assensu Florie uxoris
                  sue, quandam domum suam que fuit Petri Le Mengeicier,
                  sitam in foro Montis Letherici, quam a nobis tenebat ad
                    sex denarios annui census, abbatisse et conventui de
                    Portu Regis in puram et perpetuam elemosinam
                  concessisse.
                Nos vero, ad requisitionem ipsius Arnulphi, dictam
                  donationem volumus et concedimus et eam auctoritate regia confirmamus, salvo jure
                  in omnibus alieno ; dictum censum et quicquid, ratione census, juris habebamus
                  ibidem, memoratis abbatisse et conventui quitantes et in perpetuum remittentes,
                  intuitu pietatis.
                Quod ut firmum sit et stabile, presentes litteras sigilli nostri fecimus
                  impressione muniri.
                Actum Silvanecti
                  


