École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Gui de Chevreuse amortit l'achat et l'échange du pré de Branche.

Gui de Chevreuse amortit l'achat et l'échange du pré de Branche.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 18.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ego Guido, miles, dominus Caprosie, notum facio tam presentibus quam futuris me concessisse religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis ut liceat eis, in manu mortua et in perpetuum tenere de me, ad unum denarium tantummodo annui census, mihi vel heredibus, meis a dictis religiosis singulis annis persolvendum, unam peciam prati continentem, ut dicitur, unum arpentum, dictum « le pré de Branche ", situm apud Bequencort in censiva mea ; quod pratum fuit quondam defuncte Emmeline " la Galopine". Quito insuper et remitto dictis religiosis octo denarios quos in dicto prato pro trossis percipere solebam annis singulis et habere, salva tamen omni justicia mihi vel heredibus meis in prato supradicto. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .