École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » L'evêque de Chartres confirme le don de Chagny par Bouchard de Marly.

L'evêque de Chartres confirme le don de Chagny par Bouchard de Marly.

  • A Original. Arch. nat., S 4527, nº 2.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 3.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Galterus, Dei gratia Carnotensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum vobis fecimus quod nos quasdam litteras sub sigillo nobilis viri Buchardi de Malliaco confectas super quadam elemosina facto ab ipso abbacie de Porregio, vidimus et inspeximus in hec verba.

Noverint universi quod ego Buchardus, dominus Malliaci, etc. 1 .

Ipse insuper Buchardus coram nobis confessus est eamdem elemosinam se fecisse, domina quoque Matildis, uxor ejus, et filii ipsius, Theobaldus et Petrus, coram nobis constituti, eamdem elemosinam laudaverunt et concesserunt. Nos autem ad preces eorumdem in hujus rei memoriam et confirmationem presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine roboravi. Actum .


1 (Comme au nº 69.)