École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Bouchard de Marly et Matilde abandonnent ce qu'ils s'étaient réservé dans le bois de Molerets.

Bouchard de Marly et Matilde abandonnent ce qu'ils s'étaient réservé dans le bois de Molerets.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 82.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Noverint universi quod ego Buchardus, dominus Malliaci, et Matildis, uxor mea, pro remedio animarum nostrarum et patrum et matrum et amicorum nostrorum dedimus domui de Porrois in perpetuam elemosinam quidquid post primam donationem possidebamus in nemore de Molerai quod pertinebat ad hereditatem ipsius, usque ad magnam viam que vocatur la Chevee de Bulloher que dividit dictum nemus de deffes de Romevilla ; ita tamen quod dicta domus de Porrois annuatim nobis solvet viginti solidos parisiensium censuales. Si vero prenotata domus de Porrois in terra nostra decem arpenta vinearum emptione vel donatione vel alio quocumque modo aquirere potuerit, concessimus sepedicte domui ea in pace possidere sine coactione vendendi. Hanc autem elemosinam eadem Matildis, uxor mea, in presentia magistri Hernaudi et magistri Stephani, archidiaconorum parisiensium, fide interposita, se in perpetuum garantire promisit. Quod ut ratum in posterum perseveret, sigilli mei munimine presentes litteras roboravi. Actum .