École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Pierre d'Escrones réduit de 15 sous à 1 le cens de la terre de Chagny.

Pierre d'Escrones réduit de 15 sous à 1 le cens de la terre de Chagny.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 5.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Petrus de Escrones, miles, dedi et concessi sanctimonialibus Portus Regis de quindecim solidis censualibus quas debebant mihi singulis annis pro terra que jungit terre domini Ade de Galardone et terre domini Petri de Richiervilla apud Chahengnai, quatuordecim solidos in puram et perpetuam elemosinam, de assensu Marie, uxoris mee. Predicte vero sanctimoniales reddent mihi et heredibus meis singulis annis in festo supradicto duodecim denarios tantummodo in recognitionem pro dicta terra. Et ego Petrus et heredes mei garantizabimus predictum elemosinam memoratis sanctimonialibus in perpetuum. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo meo roboravi. Actum .