Gervais de Sèvres approuve l'achat de la vigne de Grignon, à Sèvres.
- B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 8.
 
- a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
 
                Universis presentes litteras inspecturis, ego, Gervasius de
                    Separa, salutem in Domino.
                Notum facio tam presentibus quam futuris quod ego volo et concedo quod religiose
                  mulieres abbatissa et conventus de Portu Regio teneant
                    in manu mortua, quiete et pacifice possideant in perpetuum, sine
                  coactione vendendi aut extra manum suam ponendi, quandam peciam vinee sitam apud
                    Separam in censiva mea, in loco qui dicitur
                    Grignon ; que vinea quondam fuit Willelmi
                    Anglici de Separa, nichil mihi juris vel heredibus meis in dicta
                  vinea retinens preter duos denarios tantummodo censuales sine alia
                  exactione, redibentia vel costuma ; Quos duos denarios dicte abbatissa
                  et conventus mihi vel heredibus meis, singulis annis 


