École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Gui de Chevreuse donne à Porrois 44 arpents et demi de bois de la succession de son frère Hervé.

Gui de Chevreuse donne à Porrois 44 arpents et demi de bois de la succession de son frère Hervé.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 28.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturi G.(uerinus) humilis abbas Vallium Sarnaii, et G.(uido) dominus de Caprosia, miles, eternam in Domino salutem. Noverint universi quod defunctus dominus Herveus de Caprosia, miles, in extremis laborans, sane tamen mentis, suum testamentum condidit, nos ejusdem testamenti executores constituens ; et inter alia, propter devotionem quam ad monasterium Portus-Regis habebat, tam propter inopiam dicti monasterii, cum plures ibi essent persone institute quibus facultates dicti monasterii minime suppetuat, quam propter dilectionem quam habebat erga dictum monasterium contemplatione duarum suarum filiarum monialium ejusdem monasterii, quarum obteatu dictum cenobium numdum fuerat aliquod temporale commodum assecutum ; Fidei nostre commissit ut, ob remedium anime sue, de bonis suis aliquos annui redditus, prout nobis videretur expediens, dicto cenobio assignaremus. Nos vero, onus testamenti subire volentes, habita ratione facultatum dicti militis, diligenti deliberatione super hoc habita, dicto monasterio de bonis dicti militis quadraginta quatuor et dimidium arpenta nemoris, sita in una pecia super Vallem Morosam, contigua nemori Campi Garnerii que movent de heredibus dicti Hervei, in perpetuam elemosinam ab eodem cenobio in posterum possidenda assignavimus. Et promittimus executorio nomine dicti defuncti quod contra assignationem hujusmodi de cetero nullatenus veniemus. Hec autem acta de voluntate, auctoritate et consensu Anselmi1, primogeniti dicti defuncti domini Hervei, et matris ipsius Anselmi, relicte dicti defuncti2, qui in presentia nostra premissa voluerunt et laudaverunt, et de non veniendo contra fidem suam prestitit dictus Anselmus in manu abbatis Vallium Sarnaii, spontaneus, ex mera et libera ipsius voluntate. Preterea nos Guido qui sumus primus dominus feodi nemoris supradicti, de voluntate et assensu primogeniti nostri presentis, volumus et concedimus quod religiose predicte et monasterium eorum in perpetuum habeant, teneant et possideant dicta arpenta nemoris in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum ponendi.

Et promittimus tanquam primus dominus feodi nemori predicti quod contra concessionem hujus manus mortue per nos vel per alios nullatenus de cetero veniemus, sed garantizabimus contra omnes qui se dicerent primi domini ; retenta nobis garenna et heredibus nostris in dicto nemore, cum omni justicia que pertinet ad baronem quales ibidem habere consuevimus. Et ut premissa robur obtineant firmitatis perpetue, nos abbas predictus in testimonium sigillam nostram semel, et nos Guido predictus in testimonium similiter predicte assignationis ac etiam in testimonium manus mortue predicte sigillum nostrum bis presentibus litteris duximus apponendum. .


1 Anseau ou Anselme de Chevreuse, seigneur de Maincourt, maréchal du royaume de Sicile, puis seigneur de Chevreuse et de Maurepas, porte-oriflamme, mort le 18 août 1304, à Mons-en-Puelle.
2 Clémence d'Aulnois.