École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Pierre de Noisy donne une vigne en trois morceaux.

Pierre de Noisy donne une vigne en trois morceaux.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, n° 163. Cette charte est cancellée.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Ego Petrus de Noisi, miles, notum facio omnibus présentes litteras inspecturis quod ego dedi in perpetuam elemosinam abbatisse et conventui Portus Regis, unum arpentum vinee cujus una medietas est in loco qui dicitur Fons Sancti Martini, alterius vero medietatis pars est in loco qui dicitur Vallis Girardi et pars altera in loco qui dicitur Aquintes. Hanc autem elemosinam dictis abbatisse et conventui donavi pro salute anime fratris mei Johannis, defuncti et omnium amicorum meorum. Et promisi eisdem quod dictam vineam que sicut dictum est in tribus locis, ipsis contra omnes qui juris ibi aliquid poterent, exceptis superioribus dominis feodi in quo est dictum arpentum, vinee garantizarem. In cujus rei testimonium dedi eis presentes litteras sigillis mei munimine roboratas. .