École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » (Arnoul de Montlhéry donne 3 arpenls de vigne à Boissy sous Saint-Yon et une maison à Montlhéry.

(Arnoul de Montlhéry donne 3 arpenls de vigne à Boissy sous Saint-Yon et une maison à Montlhéry.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10998, nº 43.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod, in presencia nostra constitutus, Arnulphus de Monte Letherico, dictus Carnifex, recognovit coram nobis se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam abbatisse et conventui de Porreis, tria arpenta venearum sita apud Boissiacum subtus Sanctum Ionium, in censiva domini de Merevilla, ad quadraginta denarios, ut dicitur census capitalis, retento tamen in predictis vineis sibi, quandiu vixerit, usufructu, Tenebitur autem solvere dictis monialibus quoddam duplarium vini dictarum vinearum quandiu vixerit, annuatim. Preterea dedit et concessit eisdem monialibus in elemosinam quandam domum sitam apud Montem Lethericum, in mercato, in censiva domini regis ad sex denarios censuales, retento in eadem, quandiu vixerit, usufructu. Promittens, fide data, quod contra predicta omnia vel aliquid predictorum, per se vel per alium non veniet in futurum..... .