École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » L'abbaye acheté à Sèvres pour 70 livres la maison de Simon de Sèvres, sur la Seine.

L'abbaye acheté à Sèvres pour 70 livres la maison de Simon de Sèvres, sur la Seine.

  • A Original. Arch. nat., S 4326, I, nº 5. 25 x 25 centimètres.
  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 112 
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Curie Parisiensis in Domino salutem. Notum facimus quod Clemencia relicta defuncti Symonis de Separa et Hugo, filius ejus, in nostra presentia constituti, recognoverunt quod ipsi et dictus Symon defunctus, vendiderant abbatisse et conventus Portus Regis quandam domum apud Separam super rivum cum toto ejus proprisio in censiva domini Gervasii de Separa, militis, Symonis et Rogeri, fratrum ejus, pro sexaginta et decem libris parisiensium, de quibus dicta Clementia et Hugo, filius ejus, recognoverunt sibi fuisse satisfactum in pecunia numerata, promittentes fide media, quod contra vendilionem istam non venient in futurum et quod dictam domum cum toto ejus proprisio predictis abbatisse et conventui, ad usus et consuetudines Francie garantizabant contra omnes. Predictus autem Gervasius de Separa, Symon, clericus et Rogerus, fratres ejus, in quorum censiva dicta domus sita est, venditionem voluerunt pariter et concesserunt et se garantizatores erga dominos a quibus tenent feodum constituerunt coram nobis, quilibet in solidum ; et per fidem voluerunt quod a. et c. predicti teneant prefatam domum in manu mortua ad duos solidos parisiensium censuales quos a. et c. predicti predicto Gervasio et heredibus suis annuatim solvere tenebantur. Voluerunt etiam dicti fratres, sub prestita fidei religione, quod liceat dictis a. et c. dictam domum claudere dummodo non noceant in aliquo rivo antedicto, et quod in proprisio domus torcular valeant constituere, ad quod vindemiam vinearum suarum quas in presenti possident, vinee de Clauso, vinee de Trelliis, vinee de Veteribus Plantis, vinee Reginaldi Ridel, site in territorio de Gres, et vinee de Juxta Viam poterunt ducere libere et pacifice. Prefate vero a. et c. nullam alienam vindemiam ad torcular poterunt accipere nisi de assensu dominorum predictorum. Ysabellis vero, uxor dicti Gervasii, militis, omnia supradicta voluit et concessit, fide corporaliter prestita in manu Jordani, presbiteri de Separa, pro ut nobis retulit viva voce. Pro ante dicta concessione facienda Gervasius et fratres ejus recognoverunt se recepisse ab abbatissa et conventu XXXª libras parisiensium in pecunia numerata. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras ad petitionem partium, sigillo Curie Parisiensis fecimus sigillari. Actum .