École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Mathieu de Marly confirme, après Nicolas d'Andresi et Dreux de Hanches, le don fait par Galeran de Mézy.

Mathieu de Marly confirme, après Nicolas d'Andresi et Dreux de Hanches, le don fait par Galeran de Mézy.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 73.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Nos Matheus de Malliaco notum fecimus universis quod Galeranus de Mesiaco donavit in puram et perpetuam elemosinam domus Portus Régis pro salute sua et bone memorie Guiburgis, uxoris ejus, quamdam domum apud Vernolium cum omni proprisia sua et omnibus rebus appendentibus, videlicet redditu, terra vinea, que omnia dicti Galeranus et Guiburgis habebant de proprio conquestu. Hanc donationem concesserunt dominus Nicliolaus de Andresi de cujus censiva predicta domus erat, et dominus Droco de Hanchis de cujus feodo omnia predicta erant. Nos vero dictus Matheus qui capitalis et superior dominus eramus, et de quo predicta omnia capitaliter movebant predictam donationem concessimus predicti domui jure perpetuo possidendam. Et ut hec omnia ratum in perpetuum habeantur, presentem cartam sigilli nostri munimine roboramus. Actum .