École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Guillaume d'Ormoi abandonne ses droits sur une dîme à Toussus donnée par Nivelon de Buc.

Guillaume d'Ormoi abandonne ses droits sur une dîme à Toussus donnée par Nivelon de Buc.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 160.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia constitutus, Guillelmus de Urmeio, armiger, recognoscens moniales de Porregio habere ex elemosina defuncti Nivelonis de Buc, militis, quandam decimam bladi apud Toussues, que quidem decima de feodo ipsius Guillelmi movere dicitur quidquid juris habebat in illa decima, seu in totali donatione facta dictis monialibus a dicto Nivelone, dictis monialibus quitavit in perpetuum, fide prestita ab eisdem monialibus in manu mortua perpetuo possidendam. Matildis, uxor Guillelmi, omnia predicta voluit, et quidquid ibidem habebat dotalicio vel alio modo quitavit in perpetuum fide data. Quod ut ratum permaneat presentes litteras ad petitionem dicti Guillelmi et ejus uxoris, sigillo Curie Parisiensis fecimus sigillari. .