École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Bouchard de Marly confirme le don d'une maison au Mesnil près Galardon, fait par Thierry Rogarita.

Bouchard de Marly confirme le don d'une maison au Mesnil près Galardon, fait par Thierry Rogarita.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 17.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Universis Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit, B. Malliaci dominus, veram in vero salutari salutem. Notum sit omnibus quod Terricus Rogarita, et Agnes, uxor sua, pro salute animarum suarum et antecessorum suorum dederunt Domino et Beate Marie et monialibus de Porregio in elemosinam quandam domum que fuit Garnerii, filii Fulcardi, et pratum situm apud Mesnil juxta molendinum Herchenout1 et quatuor solidos et sex denarios censuales habendos annuatim apud Balolet, et sex denarios in vinea Hardoini Molin, tali conditione quod anniversarium ipsius et uxoris ejus fiat in abbatia singulis annis, et ipso die ministretur pitancia conventui de redditibus predictis, scilicet feno prati. Quod ut ratum sit ego Bucherius et M. uxor mea, et domina M., mater mea, ab omni actione et omni servitio nobis et heredibus nostris pertinentibus in perpetuum concessimus et sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 Richenout, près du Mesnil.