École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » L'évêque de Chartres investit Robert d'Ivry, moine des Vaux-de-Cernay, pour le monastère de Porrois, de la dîme de Gourville, donnée par Renaud de Prunay.

L'évêque de Chartres investit Robert d'Ivry, moine des Vaux-de-Cernay, pour le monastère de Porrois, de la dîme de Gourville, donnée par Renaud de Prunay.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, nº 21.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Reginaldus1 Dei gratia Carnotensis episcopus, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, in Domino salutem. Ad universorum noticiam volumus pervenire quod Reginaldus de Pruneto, miles, in nostra presentia constitutus quintam partem decime magne quam habebat apud Goherivillam domui et sanctimonialibus in loco qui dicitur Porrois Deo famulantibus, in perpetuam dedit et concessit elemosinam. Totum vero residuum quod in dicta decima habebat eisdem sanctimonialibus pro quinquaginta et una libris parisiensium vendidit. Prefatus siquidem Reginaldus, tam elemosinam quam venditionem dicte decime, prefatis sanctimonialibus factum in manu nostra spontaneus resignavit. Et nos dilectum nostrum fratrem Robertum de Ibreio, monachum de Vallibus Sarnaii, vice domus de Porrois, de prefata decima manualiter curavimus investire. Quod ut ratum firmumque perseveret presentes litteras sigilli nostri caractere in testimonium fecimus roborari. Data Colomb1 .


1 Renaud de Mouzon, évêque de Chartres de 1182 à 1219.
1 Probablement l'abbaye de Coulomb, près Nogent-le-Roi.