École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Port-Royal » Cartulaire » Bulle d'Innocent III

Bulle d'Innocent III

  • B Bibl. nat. de France, lat. 10997, fol. 109.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Porrois au diocèse de Paris, plus connue sous son nom mystique Port-Royal, éd. Adolphe de Dion, Paris, 1903.
D'après a.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus monialibus PorrasiiCisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris justis petitionibus annuentes elemosinas quas nobilis vir R. de Malo-Vicino et mater ipsius vobis pietatis intuitu contulerunt et alia bona ecclesie vestre sicut ea juste ac pacifice possidetis vobis et per vos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino liominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum. Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani Vidus .