École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Accord entre G., bouteiller du roi, et l'Abbaye, au sujet du vivier de Bray.

In nomine Patri et Filii et Spiritus, amen. — Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod de discordia que erat inter ecclesiam Montis-martyrum et G. regis Francorum buticularium de aqua vivarii de Braio, assensu prefate ecclesie, E. abbatisse et ejusdem ecclesie totius capituli, et predicti G., facta fuit pax et concordia, et pro pace juxta predictum vivarium quedam meta predictorum assensu posita fuit, tali conditione, quod predicto G. et ejus heredibus aquam predicti vivarii usque ad predictam metam facere ire licebit, ultra metam non. Et si forte aqua de terra ecclesie decurret, ecclesie predicte vel alicui ex parte sua terram laborare licebit, donec aqua super terram illam redibit, et pro bono pacis predictus G., assensu uxoris sue M. et natorum suorum, prefate ecclesie tria arpenna terre dedit et in perpetuum concessit habendum, et pro duabus masuris que sunt juxta predictum vivarium, in quibus buticulario nec alicui ex parte sua domos facere licebit, predictus G. et ejus heredes prefate ecclesie XII nummos censuales parisiensis monete et IIII minas avene annuatim reddet, ad fertum sancti Remigii, ad villam qui dicitur Balenni, et predictas masuras predicto G. et ejus heredibus laborare licebit. Quod et ratum etc. abbatissa predicta eum assensu predicti capituli, et predictue G. sigillis suis cum cirographo confirmari fecerunt.